The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Dilectus domini moritur, dum viuit adulter,
Non tamen hii Cristi sunt in amore pares: 370
Egrotat iustus, dum sanus floret iniqus,
Fine tamen proprium quisque reportat onus.
Si tamen in mundo iudex sibi ferre salutem
Possit, non curat quid sibi finis erit.
O qui cuncta cupis, cur temet deseris? Omne
Est quod in orbe tenes, set neque temet habes.
O qui scis alios non te, tu notus ad omnes,
Non tibi quid prodest illa sciencia, nil.
Te noscas igitur primo, me nosce secundo,
Rectum iudicium sic sapienter age. 380
Omnia que mundi sunt diligis, omnia Cristi
Linquis, et ex nichilo credis habere satis:
Tu celum perdis, mundum lucraris, inane
Corpus supportas, spiritus vnde cadit.
Est tibi perfectum vanum, tibi mobile firmum,
Talis enim iudex non bene sentit opus:
Edificas turres, thalamos nouitate politos,
Quicquid et est orbis plus deitate colis:
Edificas ampla, fossa clauderis in arta,
Quo medium frontis ostia clausa prement. 390
Quid vestes referam, lectos vel iudicis edes,
Quorum luxuries nescit habere pares?
Qui modo prospiceret habitacula queque fuerunt,
Alterius nouiter diceret illa Iouis.
Gloria nonne tuis erit aut tibi pompa perhennis,
Quas facis in domibus, dum tua lucra rapis?
En cecidit Babilon, cecidit quoque maxima Troia,
Romaque mundipotens vix tenet illa locum.
Omnis habet subitum mundana potencia finem,
Atque fuga celeri deserit ipsa suos: 400
Iudex, ergo time, magnos qui scandis honores,
Teque ruinoso stare memento loco.
Omne quod est mundi tibi carum transiet a te,
Inque tuis meritis iudicat ipse deus:
Equaque lex domini tunc que modo cernis ineque[513]
Discernet, que tibi pondera iusta dabit.
Cum te terribilis exactor missus ab equo
Iudice sulphurei merget in yma laci,
Prodolor! infelix tunc, quamuis sero, dolebis,
Talibus in falsis spem posuisse bonis: 410
Gemma vel argentum nec ibi descendet et aurum,
Nec fragilis mundi gloria lapsa breui.
Iudicibus populi vanum tamen est quod in ista
Materia scripsi; perdita verba dedi:
Que nam iusticia, que vel sit Iudicis equa
Condicio, non est tempore visa modo:
Iusticiarius est; sub tali nomine fallit,
Qui sine iusticia nomen inane gerit.
=Hic loquitur de errore Vicecomitum, Balliuorum, necnon et in
assisis iuratorum, qui singuli auro conducti diuitum causas iniustas
supportantes, pauperes absque iusticia calumpniantur et opprimunt.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account