The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. vi.
Nunc eciam vicecomitibus quid dicere possum?
Numquid in assisis dant nocumenta viris? 420
Macra fit hec causa, de qua viget vnccio nulla
Distillans, vt eis vncta sit inde manus:
Legis in assisa si sint tua dona recisa,
Ius perit et causa scinditur inde tua;
Si tamen assessa sint pre manibus tua dona,
Tunc potes assisis sumere lucra tuis.
Vtque bouem, precio qui stat conductus aratro,
Sic tibi iuratos munere ferre vales:
Hii tibi proque tuis vendent periuria nummis,
Sic aurum iura vincit in vrbe mea:[514] 430
Diuitis iniustam causam sic cerno quietam,
Et iustam causam pauperis esse ream.
Non comes a vice, set vicio comes accipit ortum,
Iuris auaricie fert tamen ipse vices.
Sic dico vicecomitibus, quod munere victi
Communi populo dant nocumenta modo:
Nec sibi iurati sapiunt quid, sit nisi lucri,
De sale conditum quod dabis ante manum:
Causidici lanam rapiunt, isti quoque pellem
Tollunt, sic inopi nil remanebit oui. 440
Sic ego legiferis concludens vltima primis,
Dico quod ex bursa lex viget ecce noua;
Vt margaritas si porcus sumat in escas,
Sumunt legiferi sic modo iura sibi.
Vendere iusticiam quid id est nisi vendere Cristum,[515]
Quem Iudas cupido vendidit ipse dolo?
Numquid adhuc Iude similis quis viuit in orbe?
Immo sibi plures viuere credo pares.
Namque semel Iudam talem committere culpam
Nouimus, hunc et eo penituisse lego; 450
Nunc tamen vt merces vendunt communiter omnes,
Gaudentes lucrum sic habuisse suum.
Rettulit hoc precium Iudas quod cepit iniqum,
Nec liquet hinc veniam promeruisse suam:
Nunc erit ergo quid hiis, vendunt qui iura sinistris,
Est quibus hora fori cotidiana quasi?[516]
Vt vorat et stricte tenet ipsa vorago gehenne,
Nec redit vllus homo liber ab ore suo,
Sic modo qui vendunt leges que premia carpunt,
Hec valet a manibus tollere nemo suis; 460
Et quia sic similes inferno suntque tenaces,
Credo quod infernus fine tenebit eos.
Quid seu Balliuis dicam, qui sunt Acherontis
Vt rapide furie? Tu magis inde caue.
Quo portas intrant, prenostica dampna figurant,
Cunctis namque viis ve comitatur eis.
Vt Crati bufo maledixit, sic maledico
Tot legum dominis et sine lege magis.
=Hic loquitur quod sicut homines esse super terram necessario expedit,
ita leges ad eorum regimen institui oportet, dummodo tamen legis
custodes verum a falso discernentes vnicuique quod suum est equo
pondere distribuant. De erroribus tamen et iniuriis modo contingentibus
innocenciam Regis nostri, minoris etatis causa, quantum ad presens
excusat.=[517]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account