The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Circa hanc ergo materiam verbis cessantibus, dictum est a parte Minorum:
‘Mirum est, cum tot sint status religiosorum et tot status secularium tam
in clero quam in populo, sicut cernimus, quare diligencius et curiosius
(in) statum nostrum quam aliorum exploratur, et omnibus aliis tacentibus
vos soli verba de statu nostro tintinatis[1959] (?) et de professione
discutitis.’ Respondit frater Vincencius le Sauvage, ‘Hec est,’ inquit,
‘racio. Veniunt ad nos diversi seculares et religiosi, comparacionem inter
statum et statum facientes, statum vestrum extollentes, et nostrum in hoc
deprimentes, quod nos peccuniam recipimus, vos autem non recipitis,
judicantes nos in hoc minus perfectos mundi contemptores. Nos modo in
declaracionem veritatis et status nostri exaltacionem, dicimus vos hoc
facere per interpositas personas quod nos facimus in propriis personis.’
Et cum inculcando quereretur a fratre Vincencio, quare in ista materia
haberent contra minores faciem sic obstinatam, respondit: ‘Quia nunquam
duos fratres minores in hoc articulo inveni consencientes.’ Cui cum esset
responsum ex parte minorum; ‘En octo sumus congregati omnes unanimes et
uno corde et ore idem sencientes et asserentes;’ respondit, ‘Certe verum
est, sed si seorsum vos haberem in privata collacione, non ita esset;
eciam vos duos,’ demonstratis fratribus Willelmo de Wykham et Dyonisio,
‘habita seorsum collacione, invenirem discordes et de vobis diversa
elicerem.’ Ista turbato animo et impetu sponte[1960] (?) proferens, non
minus fratri suo proprio quam eciam ipsis fratribus minoribus offensionis
materiam dedit. Quod cum averteret, ad pedes fratrum se projecit in
terram, culpam confitendo. Cui frater suus proprius, verba contumeliosa
equanimiter non ferens, sic ait: ‘Cum mihi capud fregeris, penam[1961]
dabis.’ Quo dicto domum redierunt fratres.
Hic transeo unum diem in quo miserunt fratres minores ad predicatores
iterum postulantes sibi satisfieri, et errata regulariter corrigi; quibus
erat pacifice et mansuete responsum a parte predicatorum et de emenda
humiliter facienda promissum. Set in solucione promissi inventi sunt minus
habentes, unde tantum[1962] facta fuit negocii dilacio.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account