The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Cum vero pendente tempore predicatores juxta promissa nichil facerent,
minores injuriam personalem non multum ponderantes, sed injuriam
communitatis sue conniventibus oculis dissimulare non poterant, et ideo de
consilio discretorum miserunt ad predicatores iterum, duo postulantes.
Primum est, quod principalis transgressio facta per fratrem Salomonem
emendaretur; secundum est, quod fratres pacifici et mansueti ex parte
eorum ad tractandum de negocio pacis et amoris mitterentur. Quo petito,
habita deliberacione, missi sunt quatuor predicatores ad minores, quorum
principalis fuit frater Willelmus de Stargil. Qui, convocatis minoribus,
hoc nuncium ex parte fratrum suorum proposuerunt: ‘Ffrater Vincencius, qui
insolenter apud vos se habuit in nuncio faciendo, fuit in nostro capitulo
a proprio socio fratre Roberto de novo mercato accusatus, a suo superiore
correptus, et secundum exigenciam sue religionis punitus.’ Quo dicto,
siluit: et cum expectarent minores de principali responsum, sc. de facto
fratris Salomonis, nihil est auditum. Et cum peterent responsum sibi dari
de principali, responsum istud secundarium non multum ponderantes,
respondit frater Willelmus de Stargil predicator pro se et suis sociis, se
non esse ad hoc missos. Hec de substancia nuncii.
Extra ordinarie autem proposita ista verba fuerunt, dicente fratre Thoma
de Docking: ‘Mirum est, quod vos non cessatis nos impugnare in articulo de
recepcione peccunie, et hac racione, vos dicitis quod nos recipimus per
interpositam personam; nos e contra (?) negamus et dicimus quod non. Mota
est ergo lis et controversia inter nos et vos, et ideo oportuit per
judicem determinari, quia per nos non potuit. Demigravimus ad judicem non
quemcumque sed summum pontificem, et ad illum qui regulam nostram dictavit
et mentem beati francisci, eodem papa sibi ipsi testante, novit. Ipse pro
nobis sentenciavit. Quid ultra queritis? quid impugnatis?’ Et adjecit idem
frater Thomas de Docking, dicens: ‘Occurrit racio idem dictans, talis
peccunia a quocumque data seu quocumque titulo pro fratribus apud
quemcumque deposita nunquam est nostra; ergo nunquam recepimus eam nec per
nos nec per interpositam personam.’
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account