The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Ad hoc respondit frater W. de Stargil, predicator, dicens: ‘Sic possem
arguere de capa quam porto que nunquam fuit mea, nec erit nec est; et
tamen ego recepi eam.’ Ad hoc obvium fuit instanciam non valere; Sic,
‘quamvis tu non habeas personalem proprietatem in capa tua, ordo tamen
tuus totus et communitas ordinis tui in ea proprietatem habet; sed nec
persona nec communitas ordinis nostri aliquam proprietatem habet nec
habere potest in peccunia a quocumque oblata, data, seu deposita. Preterea
in assercione vestra hoc inconveniens incurritis. Nos habemus regulam qua
utimur secundum declaracionem domini pape qui eam juxta mentem beati
francisci declaravit. In sua declaracione dicit, quod nos ipsam
declaracionem cum regula observando peccuniam non recipimus per
interpositam personam. Vos ergo, si insistitis contrarium asserendo, notam
mendacii, ut videtur, domino pape inponitis.’ Respondit frater predicator:
‘Absit a nobis hec presumpcio, sed plane videtur quod dominus papa non
declaravit regulam juxta mentem beati francisci et ipsius regule.’ Ad hec
frater Thomas de Docking sic opposuit: ‘Papa in sua declaracione dicit
quod intencionem beati francisci plenius novit, et ad hoc persuadendum
idem papa in sua declaracione tres raciones posuit: prima, quia longam
familiaritatem cum eo traxit, in qua solent homines secreta cordium suorum
mutuo communicare; secunda, quia in condendo predictam regulam sibi
astitit cum esset in minori officio constitutus; tercia, quia in optinendo
ipsius regule confirmacionem eciam sibi non defuit. Si ergo papa dicit et
racionibus convincit, se nosse intencionem beati francisci, ex quo eciam
sequitur declaracionem factam juxta intencionem ejusdem sancti, quid
dicetis?’
Ad hoc quidam predicator dixit: ‘Nullo modo videtur quod papa novit
intencionem beati francisci, quod probo sic. Voluntas testamentaria fuit
beati francisci, quod fratres nullo modo quererent litteras expositorias a
sede apostolica, sed hoc non obstante quesierunt et papa annuente
optinuerunt. Non solum ergo fratres sed et papa contra intencionem ejus
fecerunt; ex quo videtur quod intencionem ejus non noverunt; quia si ipsam
novissent contra ipsam non fecissent.’
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account