The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Ad hoc frater Minor: ‘Esto quod racio sit bona, cum illacio sit satis
mirabilis. Ex hac racione probatur papam vel mentitum esse vel falsum
dixisse; ipse enim dixit, plenius novimus intencionem ipsius sancti.
Preterea, ut ad unum sit dicere de testamento suo quod non novimus, non
respondemus, sed regulam quam observare promisimus parati sumus defendere.
Accedit ad hoc, quod nec fratres nec dominus papa fecerunt contra
intencionem beati francisci, quam in condendo regulam habuit, sed contra
intencionem petende declaracionis. Nec in hoc pape potuit in aliquo
prejudicari in facienda declaracione, maxime cum apud eum resideat plena
potestas et auctoritas tocius ecclesie gubernande. Quo etiam in sua
declaracione dicente et probante, ut patet inspicienti, hoc non potest nec
debet in aliquo fratribus prejudicari.’
Inter hec et alia que proponebantur, ait frater W. de Stargil: ‘Scimus
quidem quia regulam et regule declaracionem ab eo qui potuit declarare,
habetis et utramque observatis; hoc et nobiscum confitemur. Sed quomodo
vos peccuniam non recipiatis, non videmus.’ Ad hoc ffrater Thomas Docking
sic respondit: ‘Frater karissime, audeo plane dicere, quod si habitum
secularem haberes quem ante habitum tue religionis portabas, facillime
veritatem mee professionis tibi persuaderem; et ad spacium vii psalmorum
quam nos videmus luce ipse clarius videres.’
Hiis ergo transactis transivimus ad principale, petentes iterum quod ipsi
responderent nobis de principali, ipsum accessorium de quo factum est
nuncium non ponderantes. Respondit frater W. sicut prius, dicens se non
posse nec debere hoc facere, cum non esset ad hoc missus; tamen peticionem
nostram libenter fratribus suis nunciaret. Quo facto domum redierunt
fratres.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account