The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Hic transeo alium diem, in quo missi sunt de minoribus duo ad
predicatores, quibus facte fuerunt multe promissiones de correctione
facienda, sed in solvendo promissum inventi sunt iterum minus habentes, ut
videtur: unde tantum fuit dilacio negocii. Interim pendente tempore et
fratribus predicatoribus nichil respondentibus, supervenit prior
provincialis predicatorum[1963] Oxoniam. Ffratres Minores pro pace mutua
reconsilianda[1964] et servanda miserunt[1965] ad eum, cum humilitate
postulantes, excessum corrigi et sibi regulariter satisfieri. Prior vero
provincialis, habita deliberacione et facta diligenti inquisicione per
fratres suos, sic respondit: ‘Ego claudam os fratris de cetero ne presumat
talia dicere contra vos, et ego ipse dicam sicut vos ipsi, cum de illo
articulo agitur, dicitis; et ut alii fratres sic dicant, pro viribus
inducam. Fratrem vero Salomonem, quem vos esse transgressum (dicitis),
aliter punire non possum, quia plane sicut dixit ita et sentit, nec induci
potest ad contrarium, quia sua consciencia est quod vos estis receptores
peccuniarum ad minus per interpositas personas; unde ego contra leges
consciencie non possum. Misissem autem ipsum pro culpa dicenda sua ad vos,
sed timui ne ipse plus vos provocasset et fierent novissima pejora
prioribus.’ Hic nota quod frater non dixit ex surrepcione, sed ex plena
deliberacione. Hec de substancia nuncii.
Extra ordinarie autem allocutus priorem predicatorum quidam de minoribus
cum mansuetudine predicatoris[1966] et obsecrans, ut ipse partes suas de
pace lesa reparanda et reparata jam fovenda vigilanter juxta discrecionem
a deo sibi datam interponeret. Adjecit autem dictus frater minor cum
mansuetudine dicens: ‘Mirum est quod ita extranee de re nobis manifesta
quidam de vestris senciunt, maxime cum peccunia a quocumque legata seu
donata nunquam ad dominium nostrum transeat. Et propterea nullo modo dici
possumus receptores non per nos nec per interpositas personas.’ Respondit
prior provincialis cum mansuetudine dicens: ‘Unum est quod videre non
possumus. Cum peccunia in usus vestros quocumque titulo deputata
multociens sit apud multos deposita, et cum post deposicionem transeat a
dominio conferentis nec cedat in dominium depositarii--hoc, inquam, est
quod videre non possumus, quin peccunia illa in vestrum cedat dominium.’
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account