The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Ad hoc respondit frater minor, quod peccunia, quocumque titulo ad usus
fratrum deputata, nunquam in eorum dominium transeat juxta declaracionem
domini pape, sed possunt fratres in suis necessitatibus recursum habere ad
recipientem, qui auctoritate domini principalis potest fratribus, si vult
et non aliter, subvenire; quia jure debiti nullo modo fratribus tenetur,
nec nomine depositi aliquid[1967] exigere possunt ab eodem. Auctoritas
ergo et dominium peccunie quocumque titulo tradite permanet penes ipsum
tradentem, intantum quod nunquam transit nec transire potest in fratrum
dominium ullo jure: unde dicit[1968] dominus papa quod principalis potest
eam repetere si vult, quamdiu manet inexpensa.
Ad hoc prior: ‘Quid si peccunia penes ipsum recipientem est centum annis
aut plus remanserit?’ Ad hoc frater Minor: ‘Non plus juris habent fratres
nostri in peccunia in fine C annorum aut cujuscumque alterius spacii quam
in fine prime diei. Et hoc parati sumus probare, et pro loco et tempore
mundo manifestare.’
Ad hoc attonitus prior cum admiracione dixit: ‘Vere si hoc constaret,
mundo non sic habundaretis sicut habundatis.’ Respondit frater Minor:
‘Quomodocumque habundancia se habeat, veritatem professionis narro.’ Tunc
exclamans quidam predicator, cujus nomen ad presens ex causa retineo,
factum eorum ut videtur non approbans, ait: ‘Eya, domine deus, verba que
de vobis facimus ex malis que de nobis dicitis occasionem[1969] sumunt.’
Interim dum hec agebantur, fratres minores inter se contulerunt, et habito
consilio miserunt ad priorem provincialem gratias agentes de sua
oblacione, rogantes quod frater Salomon, ex quo conscienciam suam non
deponit nec culpam suam recognoscere proponit, pro mutua pace concilianda
et servanda, de loco, ex quo pacem perturbavit, amoveretur. Respondit
prior se super hoc velle deliberare. Habita vero deliberacione,
sollempnes nuncios de ordine suo mittens, sic respondit: ‘Frater Salomon
pro conventu Oxon’ fratribus suis est multum necessarius et utilis sicut
bonus et ministerialis, in tantum eciam ut difficile esset mihi invenire
alium eis ita utilem et necessarium, et ideo grave esset ipsum amovere.
Item pro peccato privato, publica pena non debet adjungi. Hoc autem fieret
si frater Salomon de loco suo ad alium locum amoveretur. Unde peticio de
dicto fratre amovenda non videtur consona racioni. Nec debetis turbari,
quia peticionem vestram in hac parte non fulcio, quia, ut videtur, id quod
vobis primo optuli debet sufficere, viz. quod os ejus per obedienciam
claudatur, et ne de cetero a(liqua) sinistra contra puritatem regule
vestre dicere presumat.’
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account