The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Ffacta ista responsione nuncii ex parte prioris tres faciebant peticiones.
Prima fuit, quod pro dicto unius stulti communitas fratrum minorum non
turbaretur; secunda fuit, quod caritas mutua ut olim omnimodis signis
ostenderetur. Tercia fuit quod regula nostra cum exposicione vel
exposicionibus eis ad tempus ostenderetur, ab illis tantummodo et non ab
aliis quam nos nominare decrevimus inspicienda. Hec de substancia nuncii.
Extra ordinarie autem facta sunt verba ista, dicente fratre Minore: ‘Si
stultus de sua stulticia corrigendus est, mirum est quod fratrem Salomonem
non corrigitis, qui in sua stulticia manet; quem eciam vos ipsi stultum
nominatis, cum petitis quod propter dictum unius stulti communitas fratrum
minorum non turbetur. Item si peccatum est corrigendum, maxime vobis qui
estis professores veritatis, mirum est quod fratrem Salomonem non
corrigitis, quem peccasse probatis, cum pro eo allegatis quod pro peccato
privato publica pena non sit injungenda.’
Post hec fratres Minores, habita diligenti deliberacione, perpendentes
quod fratres predicatores a principio in toto processu aut id negocium
distulerunt aut dissimulaverunt aut a principali diverterunt, ut videtur,
miserunt ad eos fratres diffinitive sic respondentes; ‘Pendente
principali, videtur fratribus quod peticionibus vestris accessoriis non
sit respondendum; unde ad huc petunt fratres quod frater Salomon, qui
pacem mutuam turbavit, ammoveatur; ad quod movere[1970] potest pax et
tranquillitas mutua utriusque ordinis, que est magis ponderanda quam
utilitas ministerialis unius persone. Ad hoc autem quod vos dicitis, quod
penitencia publica peccato privato non sit imponenda, sic responderunt
fratres; quod quamvis ammoveatur, peccatum suum non publicatur. Est enim
pene omnium sentencia una, tam secularium quam religiosorum, quod fratres
vestri[1971] conventuales ad prelacias et ceteras dignitates, et studentes
ad doctorum officia exercenda, cum gloria et non cum ignominia, frequenter
emittuntur et de loco ad locum transferuntur. Unde ad huc petunt vel quod
ammoveatur vel quod culpam suam confiteatur. Et ad hoc movere debet, quod
fratres Minores in consimili casu personas multum dissimiles, viz.
lectores, in tantum humiliaverunt, quod pro levi occasione unum valde
graciosum ad pacem vestram conservandam de conventu suo ammoverunt, et
alium suspenderunt per annum a predicacione et confessione; et usque hodie
manet a lectione suspensus. Ad hoc autem quod vos dicitis, quod nobis
debet sufficere, quod os ejus obstruatur, ne mala de nobis loquatur,
respondent fratres, quod non debet sufficere, quia ad hoc tenetur de
communi lege caritatis eciam si nunquam aliquem offendisset.’ Cum vero
fratres non solum bis aut ter, sed eciam sepcies, pro correctione
transgressionis postulanda missi fuerunt, nec est eis in aliquo
satisfactum, dicunt quod nolunt ulterius vexari, sed si predicatores
noluerint hac vice satisfacere, sedebunt in domo patiencie sue,
expectantes tempora meliora.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account