The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Hec de substancia nuncii.
Extra ordinarie autem fuit responsum a parte predicatorum ad racionem de
ammocione facienda sic: ‘Ffratris minorum delictum contra predicatores
fuit publicum, et ideo non fuit mirum si publice ammoveretur; sed istius
fratris predicatoris peccatum fuit privatum, et ideo non est simile.’ Ad
hoc frater Minor: ‘Esto quod illius fratris ammocio, cum esset persona
valde gravis, in cujus comparacione, secundum judicium humane
estimacionis, frater Salomon est persona multum humilis, movere non
debeat; saltem moveat vos quod alius lector fuit ammotus a loco suo pro
pace vestra servanda, qui eciam cum se in presencia quorundam predicatorum
excusaverat, nichil contra eum habuerunt nec habere potuerunt.’
Post hec, pendente dissencionis tempore et predicatoribus nihil super
petita respondentibus, urgente quadam necessitate, prior provincialis
predicatorum repente de Oxonia recessit; qui nacta temporis opportunitate
rediit, ne (?) incepta feliciter consummaret. Quadam vero die, clam
fratribus Minoribus, credentes fratres predicatores negocium[1972] melius
agere per seculares magistros, necnon et dissencionem et ejus occasionem
celerius quam per semet ipsos extirpare, rogatus est dominus Cancellarius
cum magistris quatuor de sollempnioribus tocius universitatis, ex parte
predicatorum in causa dissencionis fortiter instructi, subito et occulte
venerunt, et fratres Minores convocari rogaverunt, antequam de responsione
facienda aliquid deliberarent aut deliberare potuerunt[1973]. Convocatis
igitur minoribus, ex parte predicatorum, processum dissensionis supra
memoratum quamquam incomplete recitaverunt, hoc nuncium adicientes:
‘Petunt fratres predicatores et nos cum ipsis petimus, consilium in id
ipsum dantes, quod vos descendatis in formam pacis et unitatis. Ipsi enim
parati sunt, vobis, juxta racionis exigenciam et discrecionem
arbitrancium, regulariter per omnia satisfacere[1974].’ Inculcando vero
adjecerunt: ‘Nos invenimus predicatores ad omnia secundum racionis
exigenciam paratissimos, iniantes quantum possunt forme pacis et unitatis
et fraterne caritatis; utinam in vobis contrarium non inveniamus.’ Hec de
substantia nuncii et consilii.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account