The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Ffacta autem ista peticione, deliberans penes se sicut potuit, quidam
frater Minor sic ait: ‘Magistri mei et amici karissimi, duo verba tantum
ad presens vobis propono, unum pro devota gratiarum accione, aliud pro
humili peticione. Primo enim regracior vobis pro labore vestro, quod vos
pro nobis pauperibus dignati estis tantum laborare, non minores gratiarum
acciones exsolvens, quam zelum dei habentes pro forma pacis et unitatis
insudatis. Secundo peto quod, sicut hodie principaliter pro predicatoribus
laborastis, secundario pro nobis, ita cras placeat vobis laborare
principaliter pro nobis, secundario pro predicatoribus, ut, vobis in unum
ubicumque placuerit convenientibus, super petita cum deliberacione
respondeam, et totum processum plenius manifestem.’ Magistri vero
instabant ut statim eis responderetur, si fieri posset bono modo. Minores
vero ad eorum instanciam ab eis paululum divertentes, habita
deliberacione, responderunt communiter ad omnia que magistri ex parte
predicatorum recitaverunt, in qua nimirum responsione non declinabant in
aliquo a responsionibus supra memoratis; adicientes quod, sicut
predicatores, ita et semet ipsos, ad formam pacis et unitatis paratos
invenirent. Hec de responsionis substancia.
Extra ordinarie autem facta fuerunt verba disputacionis magne inter
seculares magistros, fratribus minoribus nichil opponentibus aut
respondentibus; ubi fratres perpenderunt quod fuerunt contra eos graviter
informati. Ipsi vero habili cautela redimentes tempus pertraxerunt in
longum. Unde, pendente tempore, accidit quod bedellus universitatis missus
fuit eciam bis ex parte universitatis, dominum Cancellarium pro quadam
incepcione advocare; quo vocato una cum magistris aliis recessit.
Magistrorum nomina, qui cum ipso ex parte predicatorum venerant, erant
hec: Magister Johannes de Wyntun’, Magister Hugo de Corbrug’, Magister
Hugo de Hevesham, Magister Willelmus[1975] Pomay. Nomen vero Cancellarii,
Magister N. de Ewelm’.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account