The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Interim pendente tempore, minores quesierunt consilium, quid facto opus
esset discucientes. Ffacta vero discussione in hoc consenserunt, quod
amicos eorum, de quibus specialiter confiderant, convocarent, et eos
secundum veritatem de toto processu informarent. Convocatis autem quinque
de majoribus tocius universitatis, frater unus capitulum regule sue de
recepcione peccunie, et ejusdem declaracionem secundum dominum papam
factam, recitavit. Quesivit frater si magistri intelligerent. Respondit
Magister, persona multum sollempnis, in utroque jure peritus, Johannes le
Gras nomine: ‘Intelligo quidem ego.’ Et incepit volvere capitulum et
revolvere, et super hoc sermonem continuare. Qui ita proprie vitam fratrum
communem et vivendi modum quem tenebant, et secura consciencia tenere
poterant, instinctu nescio quo descripsit, quasi ipse inter fratres vitam
fratrum per longa tempora duxisset. Admiratus quidam frater quod ita
proprie loquebatur, quesivit an super hoc ab aliquo fratre fuisset
informatus. Magister respondit et cum juramento asseruit, se nunquam
verbum super hoc a fratre Minore prius audisse, adiciens hec verba:
‘Ponamus quod papa nunquam declarasset capitulum id, eciam secundum jura
communia possetis regulam vestram sancte et sincere observare. Nec dico
vobis aliud quam jura civilia et canonica communiter dicunt. Unde mirabile
est, quod vobis imponitur recepcio peccunie ad utilitatem vestram
quocumque titulo deputate, ex quo in dominium vestrum non transit nec
transire potest ullo jure, sed semper remanet dominium et auctoritas
peccunie penes principalem dominum, et eam repetere potest quando volt
quamdiu manet inexpensa.’ Et inculcando adjecit dicens: ‘Fratres, non
oportet ut in hoc casu timeatis. Ego enim sum paratus pro ista veritate
defensanda curiam adire romanam, si necesse esset, et aliquis se opponeret
impudenter.’ Magister Adam de Norfolk’ hoc idem sentit et idem dixit. Alii
vero facta super hoc longa disputacione idem senserunt.
Post hec ffrater unus totum processum a principio supra memoratum eis
enarravit. Quo audito obstipuerunt. Magistrorum vero nomina qui ex parte
minorum venerant hec fuerunt; Magister Johannes de Maydeston,
Archidiaconus Bedeford’, Magister Thomas de Bek’, Magister Johannes le
Gras, Magister Stephanus de Wytun’, Magister Adam de Norfolk’.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account