The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Post hec de istorum magistrorum consilio, rogaverunt minores magistros,
qui ex parte predicatorum venerant, ut iterum plenius veritatem audituri
convenirent. Qui cum venissent, et in uno loco cum magistris, qui ex parte
minorum venerant, congregati essent, unus minorum sic exorsus est, dicens:
‘Magistri boni, sicut scitis, ex infirmitate condicionis humane orta fuit
quedam dissensio, persuadente generis humani inimico, inter predicatores
et nos; et[1976] injuria incepit a predicatoribus; petimus nos bis
regulariter satisfieri. Oblata fuit quedam satisfactio, sed non sufficiens
nec plena, ut videbatur; et cum Minores amplius habere non poterant,
pacienter meliora tempora expectabant. Negocium autem id publicare eciam
amicis suis nolebant duplici racione; primo quia timebant animos
infirmorum scandalizare, secundo quia injuria a predicatoribus incepit et
absque correccione a suis superioribus dissimulata fuit, cum esset
correccio pluries petita; et ideo non poterant minores, ut videtur, hiis
et aliis causis, negocium istud publicare, nisi aliqua[1977] verba
dicerent que in predicatorum derogacionem sonarent, unde minus in
conspectu secularium commendabiles redderentur. Igitur contra infirmorum
scandala et contra predicatorum derogacionem sanctam cautelam adhibentes
prudenter tacuerunt et humiliter dissimulaverunt. Modo autem quia
predicatores primo amicis suis divulgaverunt, urgente quadam necessitate,
eciam minores suis amicis publicare voluerunt.’
Quo dicto, incepit idem frater omnes in communi informare sicut prius
specialiter Minorum amicos informabat. Quo facto ceperunt Magistri, qui
prius ex parte predicatorum venerant, aliqualiter magis pie quam prius
sentire. Facta igitur longa disputacione, de discretorum consilio facta
deliberacione, ait frater Minor: ‘Magistri karissimi, nos parati sumus per
omnia in hac causa stare arbitrio vestro et provisive discretioni in forma
pacis et unitatis, scientes quod nunquam sitivimus nec adhuc sitimus penam
fratris, sed tantum correccionem et emendam. Nec multum ponderamus fratris
emissionem de suo loco, sed omnis satisfaccio, quantacumque exilis, que
precludit viam et occasionem resumendi de cetero consimilia verba contra
nos, potest et debet nobis sufficere. Tamen, si placet, duas peticiones
vobis facio; primo, ut sic provideatis de forma pacis ut non detur[1978]
predicatoribus aut fratri, qui deliquit, occasio iterum delinquendi. Nec
hoc dico sine causa, quia si decreveritis ipsum non errasse nec
deliquisse, in futuro tempore, nacta aliquali occasione, posset dicere,
“sic et sic pro isto tempore dixi, toti universitati constabat, nec[1979]
judicabat me in aliquo deliquisse; quare eciam modo similiter non
dicerem?” Hec future dissensionis occasio piis cautelis est precludenda.
Secundo peto quod vos, ex quo vobis constat secundum jura, prout quidam
vestrum[1980] dicunt, quod frater ille est in errore consciencie, Priorem
suum provincialem adeatis et persuadeatis ei, quod ipse informet fratrem
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account