The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
suum ad conscienciam contrariam, ut videlicet errorem deponat, et pie,
sicut debet, de Minoribus senciat.’ Quod quidam se securos (?)
spoponderunt. Hec de substancia negocii.
Extra ordinarie autem allocutus est Gardianum in secreto unus de magistris
sollempnibus, Johannes le Gras nomine, sic dicens: ‘Ffrater karissime,
fratres vestri non deberent[1981] in aliquo turbari si fratres
predicatores de eis mala dixerint, quia pro constanti habeatis, quod quo
pejora de vobis dixerint, deterius eciam eis in hominum estimacione
eveniet, nec vobis cedet aut cedere potest in nocumentum, si tantum[1982]
claustra labiorum custodieritis et bona de ipsis semper predicaveritis.’
Cui Gardianus hec verba dixit: ‘Unum est de quo doleo et verecundor nimis,
et inde est quod fratres multum verecundantur; videlicet, quod istius
dissensionis noticia jam inter seculares est publicata, et que per nos
discuti poterat, per ipsos est discussa.’
Ad hoc Magister: ‘Nolite in hoc contristari aut verecundiam pati, sed
magis gaudere et diem letum ducite, et hac racione; Modo manifesta est
nobis omnibus veritas, que prius fuit occulta; unde nos, qui sumus majores
tocius universitatis, jam veraciter super facto isto informati, alios
informabimus. Sed et ego omni quo possum conatu omnes informare studebo,
et ipsos precipue predicatores conabor informare.’
Superveniens autem Magister alius, Hugo de Evesham nomine, hoc exaggerando
inculcavit, dicens: ‘Crede mihi, ffrater Gardiane, quod nos quinque
magistri, qui prius ex parte predicatorum venimus ad vos, eramus omnes
heri in presencia predicatorum constituti, ubi eciam prior ipse
provincialis non defuit; nec memini me unquam in vita mea forciorem
disputacionem audivisse, opponentibus nobis pro facto vestro secundum
diffinicionem utriusque juris et exigenciam racionis, predicatoribus
communiter respondentibus; facta vero longa disputacione, ita predicatores
omnes racionibus vexavimus et convicimus, quod sedentes omnes in pace et
obstupescentes tacuerunt, in tantum quod prior ipse provincialis, inter
alios plus motus et spiritu sancto plenius, ut arbitror, informatus,
dixit: “Eya, dilectissimi Magistri, quid plura? quid ulterius inculcatis?
Ecce ego paratus sum discalciatis pedibus Minores, si vultis, adire et eis
per omnia satisfacere.”’ Adjecit autem Magister Hugo Corbrug’
occasionaliter hec verba in predicatorum presencia dicens, ‘Karissimi,
audeo plane dicere, quod ille qui dicit eos recipere peccuniam per se vel
per interpositam personam, qui declaracionem domini pape super regulam
fratrum Minorum observaverit (_sic_), audeo inquam plane dicere, quod nec
jura novit nec terminos juris.’ Alias autem in predicatorum eorundem
absencia dixerunt Magistri Johannes le Gras et Adam de Norfolch’; ‘Eciam
si papa nunquam regulam declarasset, possent eam fratres absque
prevaricacione observare, maxime cum peccunia ad eorum utilitatem
quocumque titulo deputata nunquam in dominium eorundem transeat[1983]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account