The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
principalitas. Nec alia est Ecclesia catholica nisi quae super unum
Petrum aedificata in unum connexum corpus atque compactum unitate
fidei et caritatis assurgit: quod beatus Cyprianus in epl. 45.
sincere professus est, dum Cornelium Papam in hunc modum
alloquebatur: _ut Te collegae nostri et communionem tuam idest
Catholicae Ecclesiae unitatem pariter et caritatem probarent
firmiter ac tenerent_. Et idipsum quoque Hormisdas Pontifex ab
Episcopis acacianum schisma eiurantibus assertum voluit in formula
totius christianae antiquitatis suffragio comprobata, ubi
_sequestrati a communione Ecclesiae catholicae_ ii dicuntur, qui
sunt _non consentientes in omnibus Sedi Apostolicae_. Et tantum
abest quin communiones a romana Sede separatae iure suo catholicae
nominari et haberi possint, ut potius ex hac ipsa separatione et
discordia dignoscatur quaenam societates et quinam christiani nec
veram fidem teneant nec veram Christi doctrinam: quemadmodum iam
inde a secundo Ecclesiae saeculo luculentissime demonstrabat S.
Irenaeus lib. 3. contra haeres. c. 3. Caveant igitur summo studio
Christifideles ne hisce societatibus coniungantur, quibus salva
fidei integritate nequeant adhaerere; et audiant sanctum Augustinum
docentem, nec veritatem nec pietatem esse posse ubi christiana
unitas et Sancti Spiritus caritas deest.
Praeterea inde quoque a londinensi Societate fideles abhorrere
summopere debent, quod conspirantes in eam et _indifferentismo_
favent et scandalum ingerunt. Societas illa, vel saltem eiusdem
conditores et rectores profitentur, photianismum et anglicanismum
duas esse eiusdem verae christianae religionis formas, in quibus
aeque ac in Ecclesia catholica Deo placere datum sit: et
dissensionibus utique christianas huiusmodi communiones invicem
urgeri, sed citra fidei violationem, propterea quia una eademque
manet earumdem fides. Haec tamen est summa pestilentissimae
indifferentiae in negotio religionis, quae hac potissimum aetate in
maximam serpit animarum perniciem. Quare non est cur demonstretur
catholicos huic Societati adhaerentes spiritualis ruinae catholicis
iuxta atque acatholicis occasionem praebere, praesertim quum ex
vana expectatione ut tres memoratae communiones integrae et in sua
quaeque persuasione persistentes simul in unum coeant, Societas
illa acatholicorum conversiones ad fidem aversetur et per
ephemerides a se evulgatas impedire conetur.
Maxima igitur sollicitudine curandum est, ne catholici vel specie
pietatis vel mala sententia decepti Societati, de qua hic habitus
est sermo, aliisque similibus adscribantur vel quoquomodo faveant,
et ne fallaci novae christianae unitatis desiderio abrepti ab ea
desciscant unitate perfecta, quae mirabili munere gratiae Dei in
Petri soliditate consistit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account