The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864 — John Shaqi
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
Romae hac die 16. septembris 1864.
C. CARD. PATRIZI.
II.
ANSWERS OF THE S. POENITENTIARIA AND OF THE PROPAGANDA TO SOME QUESTIONS
CONCERNING FASTING AND ABSTINENCE.
Quidam Sacerdotes regnorum Belgii et Hollandiae petunt solutionem
sequentium dubiorum:
Gury, Scavini, et alii referunt tanquam responsa S.
Poenitentiariae, data die 16 Januarii 1834:
"Posse personis quae sunt in potestate patrisfamilias, cui facta
est legitima facultas edendi carnes, permitti uti cibis
patrifamilias indultis, adjecta conditione de non permiscendis
licitis atque interdictis epulis, et de unica comestione in die,
iis qui jejunare tenentur".
IGITUR QUAERITUR.
1. An haec resolutio valeat ubique terrarum?
2. Dum dicitur "_permitti posse_", petitur à quo ista permissio
danda sit, et an sufficiat permissio data à simplici confessario?
Altera resolutio: "Fideles qui ratione aetatis vel laboris jejunare
non tenentur, licitè posse in quadragesima, dum indultum concessum
est, omnibus diebus indulto comprehensis, vesci carnibus aut
lacticiniis per idem indultum permissis, quoties per diem edunt".
Dubitatur igitur an haec resolutio valeat in dioecesi cujus Epus,
auctoritate apostolica concedit fidelibus ut feria 2^{a.} 3^{a.}
5^{a.} temporis quadragesimae possint semel in die vesci carnibus
et ovis, iis verò qui ratione aetatis vel laboris jejunare non
tenentur, permittit ut ovis saepius in die utantur?
QUAERITUR ITAQUE.
1. An, non obstantibus memorata phrasi "_ovis saepius in die
utantur_" et tenore concessionis, possint ii, qui ratione aetatis
vel laboris jejunare non tenentur, vi dictae resolutionis vesci
carnibus quoties per diem edunt?
2. An iis qui jejunare non tenentur ratione aetatis vel laboris,
aequiparandi sint qui ratione infirmae valetudinis à jejunio
excusantur, adeo ut istis quoque pluries in die vesci carnibus
liceat?
S. Poenitentiaria, maturè consideratis propositis dubiis, dilecto
in Christo oratori in primis respondet transmittendo declarationem
ab ipsa S. Poenitentiaria alias datam, scilicet: "Ratio
permissionis de qua in resolutione data à S. Poenitentiaria 16 Jan.
1834, non est indultum patrifamilias concessum, sed impotentia, in
qua versantur filii familias, observandi praeceptum".
Deinde ad duo priora dubia respondet: Quoad primum, affirmativè.
Quoad secundum, sufficere permissionem factam à simplici
confessario.
Ad duo verò posteriora dubia respondet: Quoad primum,
negativè--Quoad secundum, non aequiparari.
Datum Romae in S. Poenitentiaria, die 27 Maii, 1863.
A. M. CARD. CAGIANO, M.P.
_Letter of the Cardinal Prefect of Propaganda to the Bishop of
Southwark, explaining the foregoing answer._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account