The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, January 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, January 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
5. Sacerdos Missam celebraturus transiens ante altare, ubi fit populi
Communio, _non_ debet permanere genuflexus, quousque terminetur
Communio. 5 Jul. 1698 in u. Collen. ad 17.--In quaestione: quomodo se
gerere debeat sacerdos celebraturus, dum _transit_ ante altare, in quo
sit _publice expositum_ Ss. Sacramentum? An post factam genuflexionem
detecto capite, _surgens_ debeat _caput tegere_, donec ad altare
pervenerit? an vero _detecto_ capite _iter prosequi_ ob reverentiam
tanti Sacramenti sic publice expositi, cum rubrica Missalis Romani non
videatur loqui de hac praecisa adoratione in casu de quo agitur?
_servandae sunt rubricae Missalis Romani, quae videntur innuere, quod
post factam adorationem genibus flexis, detecto capite, surgens caput
operiat._ 24 Jul. 1638 in u. Urb.
6. Tam _in ingressu Sacerdotis ad altare, quam ante principium Missae,
reverentia Sacerdotis debet esse profunda capitis et corporis_, non
capitis tantum, _inclinatio_, juxta rubricam 8. April. 1808. in u.
Compostell. ad 5.--_In accessu_ ad altare, in quo habetur Ss.
Sacramentum, sive expositum, sive in tabernaculo reconditum _et in
recessu, in plano est genuflectendum; in infimo autem gradu altaris,
quoties_ (alias ante altare) _genuflectere occurrat_ (e. g. in
principio Missae). 12. Nov. 1831 in u Mars. ad 51.--Inter Missam
privatam a ministro _in transitu tantum ante medium altaris
genuflectendum_, (si Ss. Sacramentum inclusum est in tabernaculo),
_vel inclinandum_. 12. Aug. 1854 ad 70 et 71 (Anal. II. 2200).
7. _Si multae sunt particulae consecrandae, satius est eas ponere in
pixide;[7] si paucae poni possunt in alia patena; nunquam vero in alio
Corporali complicato._ 12. Aug. 1854 ad 19 (Anal. II. p. 2192)
8. In Missis privatis _non_ potest permitti ministro aperire Missale
et invenire Missam; _et serventur rubricae_. 7. Sept. 1816 in u.
Tuden. ad 11; _neque_ potest permitti ministro, si fuerit sacerdos vel
diaconus sive subdiaconus, ut praeparet calicem, et ipsum extergat in
fine post ablutiones. Ibid. ad 12.
Ad § III. _De principio Missae et Confessione facienda._
_In Missa dicendum est_ Confiteor _pure et simpliciter, prout habetur
in Missali Romano, absque additione alicujus Sancti etiam Patroni_,
nisi adsit speciale indultum Apostolicae Sedis. 13. Febr. 1666 in u.
Ord. Min. ad 5; Jul. 1704 in u. Valent.
Ad § IV. _De Introitu, Kyrie, et Gloria._
In quaestione: an post signum crucis, quod fit in fine "Gloria in
excelsis", "Credo" et "Sanctus" manus sint jungendae, etiamsi nihil
hujusmodi praescribat rubrica? _serventur rubricae_, 12. Nov. 1831 in
u. Mars. ad 30.
Ad § V. _De Oratione._
_Congruit, ut fert praxis universalis, praesertim Urbis_, quod fiat
inclinatio capitis, cum pronunciatur nomen Ss. Trinitatis, sicut fit,
cum profertur nomen Jesus. 7. Sept. 1816 in u. Tuden. ad 40.
Ad § VI. _De Epistola usque ad Offertorium._
1. _Juxta rubricas in elevatione oculorum crux est aspicienda._ 22.
Jul. 1848 in u. Adiacen. ad. 3.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account