The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, January 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, January 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
"_A. Archipr. Prinzivalli Substitutus_".
III.
LETTER OF CARD. PATRIZI TO THE BISHOPS OF BELGIUM, ON SOME DOCTRINES
TAUGHT AT LOUVAIN.
Illustrissime ac Reverendissime Domine uti Frater,
Quum non levis momenti sit pluribus ab hinc annis istis in regionibus
agitata quaestio circa doctrinam a nonnullis Universitatis Lovaniensis
doctoribus traditam de vi nativa humanae rationis, Sanctissimus D. N.
qui in Apostolicae Sedis fastigio positus advigilare pro suo munere
debet, ne qua minus recta doctrina diffundatur, quaestionem illam
examinandam commisit duobus S. R. E. Cardinalium conciliis, tum S.
Officii tum Indicis. Jam vero cum esset hujusmodi examen instituendum,
prae oculis habitae sunt resolutiones quae sacrum idem concilium
Indicis edidit, jam inde ab annis 1843 et 1844, posteaquam ad illius
judicium delata sunt opera Gerardi Ubaghs in Lov. Univ. doctoris
decurialis, in primisque tractatus logicae ac theodiceae. Etenim sacer
ille consessus mature adhibita deliberatione duobus in conventibus
habitis die 23 mens. Jun. An. 1843, ac die 8 Aug. an. 1844, emendandas
indicavit expositas tam in logica quam in theodicea doctrinas de
humanarum cognitionum origine sive ordinem metaphysicum spectent sive
moralem, et illarum praesertim quae Dei existentiam respiciant. Id
sane constat ex duobus notationum foliis, quae ex ejusdem sacri
consessus sententia Gregorii XVI. SS. PP. auctoritate confirmata ad
Emum. Card. archiep. Mechliniensem per Nuntiaturam Apost. transmissa
fuerunt, monendi causa auctorem operis--_ut nova aliqua editione
librum suum emendandum curet, atque interim in scholasticis suis
lectionibus ab iis sententiis docendis abstinere velit._--Quae duo
notationum folia, modo res spectetur, simillima omnino sunt; si namque
in folio posteriori aliqua facta est specie tenus immutatio, id ex eo
repetendum est, quod auctor accepto priori folio libellum die 8 Dec.
an. 1843, Emo. Archiepiscopo tradidit, quo libello doctrinae suae
rationem explicare atque ab omni erroris suspicione purgare
nitebatur. Quem sane libellum, licet idem Emorum. Patrum concilium
accurate perpendisset, minime tamen a sententia discessit, atque adeo
tractatus illos ac nominatim tractatum de Theodicea, qui typis
impressi in omnium versabantur manibus, atque in Universitate aliisque
scholis publice explicabantur, corrigendos judicavit. Fatendum quidem
est, post annum 1844 nonnullos intervenisse actus, quibus praedicto
Lov. doctori laus tribuebatur, perinde ac si in posterioribus sui
operis editionibus sacri consessus voto ac sententiae paruisset, sed
tamen uti firmum ratumque est bina illa notationum folia post sacri
ejusdem concilii sententiam SS. P. auctoritate comprobatam fuisse
conscripta, ita pariter certum est, posteriores illos actus
haudquaquam S. consessus, multoque minus SS. P. continere sententiam,
quod quidem actus illos legentibus videre licet. Quae quum ita sint,
necessarium investigare ac perpendere visum est, num memoratus Lov.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account