The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, January 1865 — John Shaqi
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, January 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, January 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
doctor in editionibus logicae ac theodiceae, quas post diem 8 mens.
Aug. an 1844 confecit, accurate sit exsequutus quod a S. Concilio
libris notandis inculcatum ei fuit in memoratis notationum foliis per
Card. archiepiscopum eidem auctori transmissis. Hujusmodi porro
instituto examine rebusque diu multum ponderatis, memorati cardinales
tum qui S. Inquisitioni tum qui libris notandis praepositi sunt,
conventu habito die 21 sept. proxime praeteriti _judicarunt recentes
eorumdem tractatuum editiones minime fuisse emendatas juxtas praedicti
sacri consessus notationes, in iisque adhuc reperiri ea doctrinae
principia quae uti praescriptum fuerat, corrigere oportebat_.
Quod quidem auctor ipse recenti in epistola ad Emum. Card. Ludovicum
Altieri praef. S. C. libris notandis missa aperte fatetur. Scribit
enim quatuor adhuc se publicasse theodiceae editiones, 1{o} nimirum
an. 1844, quae primitus subjecta est S. Sedis judicio; 2{o} an. 1845,
typis impressam haud ita multo post notationes a S. Card. consessu
propositas. Utraque vero editio, quemadmodum suis ipse verbis fatetur
auctor, _similes prorsus sunt, idem capitum, paragraphorum et
paginarum numerus, eaedem locutiones; hoc solum differunt, quod
secunda editio aliquot diversi generis notas et paucas phrases
incidentes continet, quae simul paginas forte duodecim implere
possint. Editiones vero, ut ipse prosequitur, tertia an. 1852, et
quarta an. 1863, etiam in se similes sunt et a praecedentibus, si
formam exteriorem, non doctrinam spectes, multum differunt._ Ad
logicam porro quod spectat, cum illius tractatum iterum typis
mandavit, post acceptas S. consessus notationes haec in praefatione
significavit: _Quantuncumque scripta immutaverim, nunquam minime
recedendum esse duxi a principiis, quae in primis editionibus
assumpseram, quae tamen repudiare vel mutare me non puderet, si illa
falsa vel minus recta esse quisquam ostendisset._--Hinc pariter
memorati Cardinales judicarunt, exsequendum ab auctore esse quod
minime adhuc praestitit, nimirum emendandam illi esse expositam
doctrinam in cunctis iis locis seu capitibus quae S. consessus
librorum notandorum judex minus probavit, juxta notationes in
supradictis duobus foliis comprehensas et _peculiariter in primo,
utpote quod rem apertius ac distinctius explicat_. Ex quo tamen
haudquaquam intelligendum est probari doctrinas reliquas, quae in
recentioribus operum praedictorum editionibus continentur. Hanc porro
Emorum. Patrum sententiam SSmus. D. N. Pius IX. auctoritate sua ratam
habuit et confirmavit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account