The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865 — John Shaqi
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Religion
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
“In vinca Domini exercituum laboramus expugnando luteranam istam
Angliae Reginam; toto enim hoc triennio elapso, prout jam bellum
gerimus, in armis sumus. Nostrum omnemque statum omniaque nostra
exposuimus periculo evidentissimo semper perdendi, bellumque istud
in Hibernia propter causas subsequentes his tribus annis elapsis
in manus libentissime assumpsimus, nimirum quod sanctae matris
Ecclesiae causa erat, ac quod Vestra Sanctitas jussit, atque
hortabatur ut rem inciperemus. Mihi meisque omnibus minime
peperci, oppida, villas et pagos, arces et castra cum fratribus
nostris Joanne et Jacobo de Geraldinis ac sexdecim aliis ex nostra
domo, in hoc bello perdidimus: nihilominus quamdiu vita comes
fuerit istud bellum prosequemur contra Angliae maledictam Reginam
donec S. Sanctitas ac sua majestas Catholica nos juverit ut
possimus haereticos propellere ex Hibernia totumque Regnum
subjicere legibus sanctae matris Ecclesiae. Et quia hactenus
praestolationem istius subsidii experimur, harum latorem Episcopum
Laonensem nostro et omnium nobilium hujus causae consensu
ambasciatorem et sollicitatorem universi negotii ad Suam
Sanctitatem et ad S. majestatem Catholicam mittimus cui V.
Sanctitas omnem fidem dabit, illumque ita auscultet non secus quam
nos si praesentes fuissemus auscultaret, rogantes obnixe V.
Sanctitatem (cui pedes humili animo exosculamur) ut nostram
inquietudinem et longam perturbationem animadvertat auxiliumque
cum hoc nostro ambasciatore mittatur quo poterimus confringere
audaciam adversariorum Christi Ecclesiae. Expediret denique ut V.
Sanctitas auctoritatem nuncii in negotiis ecclesiasticis mitteret
ad Laonensem Episcopum et potissimum ut ipsi liceat pontificalia
officia exercere ubicumque se invenerit cum licentia ordinarii;
vir enim spectatae vitae et virtutis magnaeque spei apud omnes
est, huicque causae addictissimus, ac fidelissimus.
“Datum in Castris Catholicorum in Hibernia,
die 1 Septembris, 1582.
"Sanctitatis Vae. addictissimus servus,
“GEROL DESMOND”.
Two months later the second letter was addressed to the same great
pontiff:
“SANCTISSIME PATER,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account