The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Religion
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
“Accepimus a presbytero Hiberno Sanctitatis vestrae litteras per
Cardinalem Comensem datas Romae 6to Augusti, quibus nobis patuit
Sanctitatis Vestrae propensissimus animus, curaque vigilantissima
nedum erga nos sed etiam erga salutem totius Regni Hiberniae, adeo
ut ad ejus voluntatem in hoc nihil addi potest, quam pollicetur
nos reipsa experturos supernâ elementia opitulante. Quod vero
commissum erat latori qui tulerit litteras ut spem nobis augeat ac
ut in negotio hoc sancto persistamus pedefixo, suo muneri in hoc
satisfecit. Intelligat V. Sanctitas quod quamquam nos omnia pene
temporalia in hoc bello, fidei defensionis causa, amisimus, et
quod multo vehementius nos angit in conflictibus contra Anglos
Ecclesiae feroces hostes nostrum consobrinum D. Jacobum Geraldinum
cum nostris postremo fratribus D. Joanne et Jacobo ac nonnullis
aliis ex nostra domo qui successive in hoc bello occubuere,
nihilominus tamen in hac Dei et Sanctitatis Vestrae causa
immobilis permaneo, superni Dei optimi maximi ac Sanctitatis
vestrae praestolaturus auxilium quo possem severos Ecclesiae
hostes propellere ex Regno, illiusque integrum statum legibus
sanctae matris Ecclesiae subjicere; proinde V. Sanctitas
quemadmodum in ea omnem spem habemus non differat nos juvare et
quod reliquum erit cum Rege Catholico ferventissime et quam
citissime agere ut auxilium jam nobis mittatur plenum et
sufficiens quo finem huic rei intentae imponamus.
“Ad sollicitandum istud negotium, mense Septembri praeterito
misimus nostrum ambasciatorem Epum. Laonensem ad S. Vestram et ad
Regem Catholicum quem plurimi faciat V. Sanctitas omnem fidem illi
praebendo in omnibus rebus attinentibus ad nos et ad universum
statum illius belli; post cujus discessum ducentos Anglos in uno
conflictu interfecimus, ea enim quae Deus operatus est per nos
contra Anglos ante ejus discessum, autumo illum S. Sanctitati
aperuisse: expediret denique omnino ut cum hoc subsidio postulato
veniat aliquis Nuncii auctoritatem habens inter nos, qui judicio
omnium censendus esset Laonensis, ad quem S. Sanctitas dignetur
etiam harum responsum dirigere ut via sibi cognita nos mox
certiores reddat. Vivat V. Sanctitas nobis in multos annos.
“Ex Castris Catholicorum in Hibernia,
die 6to Novembris, 1582.
“GEROL DESMOND”.
A third letter, dated 18th June in the following year, repeats the same
sentiments of devoted attachment to the Holy See, and petitions that the
lands of the deceased James Geraldine should be granted to his son,
Gerald. It thus concludes:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account