The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865 — John Shaqi
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Religion
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
“Litteras comitis Desmoniae Generalis Catholicorum in Hibernia cum
nostris litteris mittimus ad suam Sanctitatem ex quibus sua
Dignatio Illustrissima plenius intelligat negotium, operamque det,
quaeso, ut huic sanctissimae caussae jam tandem subveniatur:
alioquin actum erit de comite Desmoniae caeterisque Catholicis qui
arma elevarunt fidei defensionis causâ, patriaque illa Hibernia
impiâ potestate reginae maledictae Angliae omnino subjiciatur. Sua
Dignatis Illustrissima dignetur responsum illarum litterarum suae
Sanctitatis per Nuntium Apostolicum Hispaniarum ad nos mittere.
Caeterum talis clausula habetur in mea Bulla quod extra meum
episcopatum etiam cum licentia ordinarii non possem exercere
pontificalia. Proinde rogo suam Dominationem Illmam. ut dignetur
alloqui ea de re Suam Sanctitatem, mihique hinc oris oraculo vel
in scriptis impetrare ut possim cum licentia ordinarii exercere
pontificalia, multum enim hoc proderit. Valeat sua dominatio
Illustrissima in Christo Jesu.
“Ex Ulissipona 22 mensis Sept., 1582.
“Illustrissimae Dominationis vestrae,
“addictissimus servus,
“CORNELIUS LAONENSIS Episcopus”.
2. The second letter is addressed to Pope Gregory XIII., from Madrid, the
4th December, 1582:
“BEATISSIME PATER,
“Cum primum appuleram Ulissiponam ex Hibernia, scripsi Suae
Sanctitati omnem statum totius istius negotii Hiberniae
litterasque comitis Desmoniae Generalis Catholicorum per Nuntium
Apostolicum Hispaniarum suae Sanctitati misi. Tandem usque modo
omni diligentia egi cum rege Catholico, ut negotio subveniret:
hanc resolutionem jam recepi, usque quod sua Majestas sit parata
ut subveniat ac quod in Lusitania habet milites paratos ad
expeditionem istius negotii, et quod istud cum sit negotium
sanctae matris Ecclesiae et fidei restituendae in Hibernia,
necesse esse, ut Vestra Sanctitas juvet atque subveniat, et istud
subsidium quod exigitur est pecuniarum ut praedictis militibus
stipendia solvantur. Tandem jussum est ut ego conferrem me
Madritium ut cum Nuntio Apostolico et Cardinali Granvelano agerem
ut ipsi cum Sua Sanctitate solertes agant, ut Sua Sanctitas
ordinet quibus mediis et quo ordine hoc fiat: quare cum istud
negotium sit positum in sinu Sanctitatis Vestrae, atque ab ipso
omnino emanat, rogo atque obtestor S. Sanctitatem ut dignetur
subvenire, ordinemque praescribere, ut pecuniae in subsidium et ad
expeditionem istius negotii dentur ut militibus stipendia
solvantur, digneturque cum sua Majestate agere ut videlicet sine
dilatione incipiat vel cum ipsa postulat, ut non differatur,
alioquin actum erit de statu totius regni Hiberniae et scintilla
fidei quae illic adhuc remanet omnino extinguetur, illudque Regnum
quod semper in gremio sanctae matris Ecclesiae quievit et floruit
omnino subjicietur impiae potestati Reginae maledictae Angliae.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account