The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Religion
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
Comes enim Desmoniae postquam perdidit in hoc bello suos fratres
germanos cum nonnullis nobilibus ex sua domo, ingenue fatetur se
non posse amplius sustinere istud bellum sine subsidio sibi
pollicito: est igitur illi cito subveniendum antequam viribus
omnino enervetur. Vestra Sanctitas recordetur hanc caussam esse
suam, fidei et sanctae matris ecclesiae, et Hibernorum qui semper
vere filii Sedis Apostolicae sunt, et potissimum comitis Desmoniae
qui omnia sua omnemque suum statum periculo semper perdendi
exposuit fidei defensionis causâ. Valeat et vivat Sanctitas Vestra
in Nestoreos annos.
“Madritii, quarto die mensis Decembris 1582.
“Sanctitatis V. humilis filius et addictissimus servus,
“CORNELIUS LAONENSIS Episcopus”.
3. The letter to the Holy Father was accompanied by another short letter
addressed to the _Cardinalis Comensis_ as follows:
“ILLUSTRISSIME DOMINE,
“In litteris Suae Sanctitatis poteris videre responsum regis
Catholici: respondet enim se habere milites in Lusitania ad
expeditionem nostri negotii Hiberniae, sed necesse esse ut Sua
Sanctitas subministret pecunias ut parti militum stipendia
solvantur. Proinde cum regis ordine veni Ulissipona Madritium ut
satagerem cum Nuntio Apostolico et Cardinali Granvelano, et hoc
Suae Sanctitati detegatur ut cum ejus ordine et subsidio res
incipiatur; demonstrat enim rex nobis se promptissimum esse ut jam
subveniat. Cum igitur istud negotium omnino emanet a
sollicitatione Dominationis suae Illmae. tum cum Sua Sanctitate,
tum etiam cum Rege Catholico, rogo atque obtestor suam
Dominationem Illmam. ut omni diligentia agat, ut non differatur
istud subsidium mittere ad illos nobiles qui toto hoc triennio
elapso istud exspectant quique omnia sua fidei defensionis causa
perdiderunt....
“Ex Madritio 4 Decemb., 1582.
“Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationis Vestrae,
“CORNELIUS LAONENSIS Episcopus”.
4. On the 26th of May, the following year, the next letter was addressed
from Madrid to the same cardinal:
“ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE,
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account