The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Religion
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
“Accepi suae Dominationis Illustrissimae litteras datas Romae die
4 Januarii quibus hactenus distuli respondere donec ultimam
resolutionem a sua Majestate Catholica reciperem, quam suae
Dominationi Illustrissimae significare censui ut eam detegat Suae
Sanctitati. Quae quidem est haec, nempe quod sua Majestas sit
impedita donec videat exitum classis euntis in insulas Tertiae, et
ea ratione ducebatur ut me detineret quia comes Desmoniae scripsit
ad suam Majestatem quod si in meo adventu (in quem tum ipse tum
caeteri nobiles tantum confiderunt) istud negotium Hiberniae non
haberet prosperum successum, statim sisteret gradum gerendi
bellum, inducias foedusque componeret cum regina maledicta
Angliae. Jam vero ad nutriendum interim bellum in Hibernia, sua
Majestas Catholica praestitit nobis magnam summam pecuniarum,
armorum et victualium cum quibus ego hinc proficiscor ad portum
maris ut illa necessaria sine dilatione et cum omni diligentia
illinc transmittam ad comitem Desmoniae. Restat jam ut Sua
Sanctitas persaepe commendet istud negotium Hiberniae suae
Majestati Catholicae ut finito negotio praedictae insulae statim
negotium nostrum incipiat.
“Caeterum secretarius suae Majestatis Catholicae rogat me ut
exerceam Pontificalia in quodam episcopatu hîc cum certa pensione
donec sua Majestas parata erit ad mittendam classem in Hiberniam
gratumque hoc esse, minusque fastidiosum regi affirmat qui tantis
oneribus sumptibusque premitur. Jam in superioribus litteris petii
facultatem exercendi pontificalia et de hoc jam recepi responsum
Suae Sanctitatis per suam Dominationem Illustrissimam videlicet
Suam Sanctitatem dixisse hoc adversari decretis concilii
Tridentini et propterea nullatenus posse concedi. Intelligat Sua
Sanctitas hanc clausulam non esse positam in mea Bulla propter
meam culpam, neque etiam esse positam in Bullis Episcoporum
Hibernorum post me creatorum qui nihil perpessi sunt in hoc bello
Hibernico, quemadmodum ego perpessus sum nullaque praeclara
facinora ediderant quemadmodum longe lateque constat me edidisse,
nobilesque Hibernos esse valde offensos quando dicebam, in campo
me non posse exercere pontificalia extra meum episcopatum etiam
cum licentia ordinariorum loci. Proinde sua Dominatio
Illustrissima rogabit Suam Sanctitatem ut dignetur in praemium
laborum susceptorum et suscipiendorum in hoc bello Hibernico mihi
vivae vocis oraculo vel in scriptis concedere facultatem exercendi
pontificalia, et hîc interim quoad rex me detineat, cum licentia
ordinariorum, vel, sede vacante, jussu regis et in Hibernia eodem
modo et ubi non sunt Episcopi Catholici, jussu comitis Desmoniae
generalis Catholicorum possem similiter exercere pontificalia,
servatis servandis a jure et a sacro concilio Tridentino, contra
quod aliquid moliri illicitum esse semper duxi. Quare obtestor
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account