The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Religion
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
“Decem sunt anni elapsi ex quo Sua Sanctitas me creavit Episcopum:
tamen postquam me contuli ad Hiberniam nullum ingressum habui ad
meum Episcopatum qui occupatus a quodam Pseudo-Episcopo Reginae
qui dumtaxat colligit reditus, minime gerens curam animarum,
totoque hoc tempore neque ingressum unius diei in Episcopatum,
neque obolum ex meis redditibus potui habere neque spero me
habiturum nisi post mortem Reginae, aut nisi classis a S.
Sanctitate et Majestate Catholica mittatur cum qua eo irem. Itaque
hactenus cum Comite Desmoniae caeterisque nobilibus sibi
adhaerentibus mansi in Hibernia in castris Catholicorum, me
praebens ut decuit praeclarum exemplar omnium virtutum improbos
labores et inediam sustinens, praedicando, exhortando, admonendo,
severitatem aliquoties cum lenitate adhibendo in corrigendis
vitiis, et persuadendo semper quae expediebant saluti hominum
progressuique belli contra rabidissimos atque feroces Ecclesiae
hostes Anglos. Placuit tandem comiti Desmoniae generali
Catholicorum, caeterisque proceribus me mittere huc, fretum
auctoritate Ambasciatoris ut cum Sua Sanctitate atque Majestate
Catholica agerem de classe vel subsidio mittendo ad Hiberniam quod
cum omni diligentia cum Sua Sanctitate litteris egi ut probe novit
sua Dominatio Illma.; verbo voce et praesentia egi cum sua
Majestate Catholica vixque extorsi naviculam unam cum armis et
pecuniis, quae antequam appulerat Hiberniam, repererat comitem
Desmoniae interfectum esse in bello, caeterosque suos dilapsos
esse adeo ut mentio belli minime habebatur: tunc rursum idem
subsidium rediit huc, quod ego integrum restitui ministris suae
Majestatis Catholicae. Jam nihilominus solerter ago cum sua
Majestate ut dignetur classem vel saltem subsidium mediocre
mittere ad Hiberniam cum Domino Mauritio Geraldino consobrino
comitis Desmoniae qui his diebus causâ implorandi subsidium tum a
S. Sanctitate tum a Rege Catholico evolavit ex Hibernia huc.
Vehementer etiam rogo suam Dominationem Illustrissimam ut dignetur
agere cum Sua Sanctitate ut hinc subveniatur ac ut S. Sanctitas
mox dignetur ea de re agere cum sua Majestate; quia iste est vir
strenuus, nobilis et expertissimus in rebus bellicis, qui in bello
hoc praeterito comitis Desmoniae nonnullas victorias principales
habuit contra Anglos: Sua enim Sanctitas plurimum tenetur
Geraldinis qui se suumque statum exposuerunt periculo semper
perdendi in servitio Suae Sanctitatis. Caeterum sua Dominatio
Illustrissima intelligat me hic Ulissiponae morari prope nova
Hiberniae et sollicitando continue cum sua Majestate ut mittat
subsidium alicujus momenti vel classem ad Hiberniam....
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account