The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Religion
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, July 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
“Creatio Episcoporum jam, nisi mittatur classis nedum est inutilis
sed nociva quia hoc tempore aegre possunt creari atque prodesse in
Hibernia vel in Anglia (praeter partes Ultoniae in Hibernia) quia
utrobique non habent nisi latere et incedere vestitu saeculari vel
militari strictis cinctisve gladiis et pugionibus sine tonsura aut
corona, sine habitu clericali sine reditibus et obedientia a suis:
et ita adhuc si convincantur episcopos esse poena capitis vel
perpetui carceris plectentur et eorum parentes vel consanguinei
apud quos versabantur secrete, omnia bona sua et terras per
edictum Reginae fisco perdent....
“Archiepiscopus Cashellensis gloriosissime et constantissime
martyrium perpessus est Dublinae, qui quamvis acerrimis poenis
agitabatur nullo pacto poterat duci, ut iniquis legibus Reginae
obtemperaret; qui ex primo die quo se contulit ad Hiberniam in
habitu saeculari (aliter enim non potuit) versabatur, donec erat
comprehensus ut explorator, qui quidem cum erat percontatus si
erat Ecclesiasticus necne, fassus est se Archiepiscopum esse et in
fide constantissime et gloriosissime mortuus est. Sed, quod doleo,
jam non publice sed secreto et sine plebe martyrio coronantur,
quem ad modum iste archiepiscopus a tribus dumtaxat militibus erat
suspensus ne alios incitaret aut inflammaret ad Christianam
religionem.
“Episcopus vero Imolacensis constans in fide carceribus Dublinae
detinetur cui jam preparant ocreas plumbeas ut adhibito igne (quem
ad modum fecerunt prius Archiepiscopo) in tormentis fidem deneget.
Episcopus vero Feruensis, prius consentiens Anglis, poenitentia
ductus ultro se obtulit pro fide qui jam teterrimis carceribus
sine foramine lucis detinetur. Archiepiscopus Tuamensis non aliter
erat in Hibernia quam in habitu saeculari, qui postquam rediit ad
Hispaniam, diem clausit extremum. Thomas vero Ossoriensis
Episcopus mansit in Hibernia aliquot mensibus in habitu saeculari,
tandem contulit se ex Hibernia ad Hispaniam. Episcopus
Limericensis et Episcopus Rossensis postquam venerant Roma in
curia Regis Hispaniarum degunt.
“Videat Dominus meus Illustrissimus quod horum Episcoporum creatio
magis obest quam prodest, quamvis illic affirmarunt se posse
prodesse; proinde alii non sunt audiendi qui petunt promoveri ad
Episcopatus, quum obesse potius possunt quam prodesse. Valeat
Dominus meus Illustrissimus in Christo Jesu.
“Ulissiponae, 29 Oct. 1584.
“Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationis V.
“addictissimus servus,
“CORNELIUS LAONENSIS Episcopus”.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account