The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Majori sepeliuntur apparatu & luctu, qui aquis obruti perierunt.
Nam eorum cadavera laniantur: carnium pars cum visceribus in ignem
projicitur. Id sacrificii quoddam genus est, quo placare coelum
contendunt. Iratum enim esse genti non dubitant, cum in undis
quispiam extinguitur: ac si quid rite atque ordine peractum in istis
funeribus non fuerit, huic piaculo calamitates omnes, quibus postea
conflictantur, acceptas ferunt. Indulgent luctui per annum integrum.
Primis diebus decem jacent humi, diu noctuque in ventrem proni: nefas
tunc vocem ullam, nisi quæ dolorem significet, mittere; aut accedere
ad ignem, aut conviviis interesse. Anno reliquo luctus continuatur; at
levius. Omittuntur omnia urbanitatis officia, colloquia cum vicinis,
congressus amicorum; ac si conjugem amiserint; coelibes, donec annus
fluxerit, perstant. Post octavum aut decimum quemque annum Hurones,
quæ natio latè patet, omnia cadavera certum in locum ex omnibus pagis
deportant, & in foveam prægrandem conjiciunt. Eum diem Mortuorum
vocant. Is ubi de procerum sententia constitutus est, eruunt corpora
sepulcris; alia jam consumpta, & ossibus vix hærentia; alia putri carne
leviter amicta: alia scatentia foedis vermibus, & graviter olentia.
Ossa, dissoluta in saccos abdunt: cadavera nondum dissuta componunt
in sarcophagis, & supplicantium ritu deferunt in destinatum locum,
alto silentio, & composito gradu procedentes, non sine suspiriis,
& lamentabili eiulatu. Ne vero memoria nobilium, & arte præsertim
bellica insignium, qui prole carent, intercidat, eligunt aliquem
ætate ac robore florentem, cui demortui nomen imponunt. Ille militum
statim delectum habet, ac bellum capessit, ut præclaro quopiam edito
facinore, probet se non tantum nominis, sed etiam virtutis ejus, cui
substituitur, heredem esse. Inferioris notæ nomina æterno silentio
damnant. Itaque simul ac in pago quispiam è vita cessit, ejus nomen
alta voce pronunciatur per omnes casas, ne quis illud temere usurpet.
Quod si mortuum tamen appellare necesse fuerit, utuntur verborum
circuitione, & præfantur quidpiam, quo mortis ominosa [346] memoria
leniatur. Idque si omittatur, accipiunt in gravem contumeliam: neque
atrociori maledicto vulnerari filium aut parentem posse putant, quam si
huic filius, illi parens, mortuus exprobretur.
HOMES AND HOUSEHOLD ECONOMY OF THE CANADIANS; DISEASES; TREATMENT OF
THE SICK AND OF THE DEAD.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account