The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Sexcenta sunt ejus generis, in quibus longissimè recedunt ab Europæorum
institutis: sed ab illorum vitiis propius absunt, eaque vel æquant, vel
superant. Gulæ irritamenta, & inimicas bonæ ac sanæ menti potiones, ab
Europæis mercatoribus acceperunt, quibus lucri bonus est odor, etiam
ex flagitio, & scelerata nundinatione. Tandiu esse pergunt, dum adest
quod edant: nihil in crastinum, aut hyemem, reponunt: nec famem valde
reformidant, quia se ferre diuturnam posse confidunt. Conviviis ea lex
posita consensu moribusque gentis est, ut omnia fercula consumantur.
Si quis edit parciùs, & excusat valetudinem, plectitur, aut ejicitur,
ut insulsus, quasi qui vivendi artem nesciat. Primaria supellectilis
domesticæ pars, olla est, sive ahenum, in quo carnes coquuntur. Opes
lebetum numero metiuntur: nec regem Galliæ aliam ob causam initio magni
æstimabant; quàm quòd plures habere ollas dicebatur. Quanta sit apud
exleges, & omni freno solutos, intemperantiæ impunitas & licentia,
præsertim in adolescentibus, promptum est intelligere: nam grandiores
natu libidinem certis finibus circumscribunt, cùm æstus cupiditatum
deferbuit: nec impune est peccanti feminæ.
Religionis apud illos neque lex ulla, neque cura. Nullo stato & certo
cultu Numen prosequuntur. Esse tamen aliquod, velut in sublustri
nocte, vident. Quod quisque puer aspicit in somnis, cum lucescere
ratio incipit, hoc illi deinceps numen est, canis, ursus, avis.
Vivendi normam & agendi plerumque ducunt è somniis; ut si quem
interficiendum, exempli causa, somniaverint, non conquiescant donec
hominem insidiis exceptum necaverint. Piget fabulas referre, quas de
mundi opificio comminiscuntur. His implent otiosas & avidas plebis
aures harioli, & circulatores nequissimi, impietate quæstuosa.
Malorum auctorem genium nescio quem vocant Manitoù, ac vehementissime
perhorrescunt. Hostem procul dubio generis humani, qui à nonnullis
divinos honores & sacrificia quædam extorquet. Circa naturam animarum
non levius delirant. Simulacra fingunt corporea, cibi & potionis
egentia. Destinatum animabus versus occidentem solem, pagum credunt,
in quem obita morte se recipiant: & ubi epulis, venationi, & choreis
indulgeant. Hæc enim apud illos summa.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account