The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 1: Acadia, 1610-1613
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Cum primum de sempiternis ignibus, & incendiis sceleri destinatis
audierunt, immane quantum obstupuere: fidem tamen pertinaciter
abrogabant, quòd dicerent ibi esse ignem non posse, ubi nihil ligni
sit: tum, quænam silvæ alere tot ignes, tam diuturnos, possent? Hæc
ratio ineptissima tantam vim apud barbaras mentes habebat, ut iis
persuaderi veritas evangelica non posset. Quippe in homine carnali, ut
ait è SS. PP. nonnemo, tota ratio intelligendi est consuetudo cernendi.
Expugnavit nihilominus pertinaciam sacerdos acer & ingeniosus. Fidenter
affirmavit inferorum terram vices obire ligni, & ipsam ardere per sese.
Risu barbaræ multitudinis exceptus est. Imo, inquit, hujus Avernalis
terræ frustum proferam vobis, ut, quoniam verbis divinis non creditis,
vestris ipsi oculis credatis. Accendit curiositatem promissi novitas &
fiducia. Convenerunt è tota regione ad diem constitutum, & in ingenti
planitie, collibus instar amphitheatri cincta, consederunt. Primores
gentis duodecim lecti fuere, viri graves & cordati, qui sacerdotem
observarent, numquid fraudis ac præstigiarum lateret. Ille sulphuris
glebam depromit, dat istis arbitris & cognitoribus tractandam: hanc
oculis, naso, manu scrutati, haud dubie terram esse confessi sunt.
Aderat olla cum prunis candentibus. Tunc sacerdos populo procul
spectante; inhiantibus, demisso in prunas naso, judicibus, excussit in
carbones è sulphurea gleba particulas aliquot, quæ subito conceperunt
ignem & odore fetido nares curiosas impleverunt. Hoc iterum, ac tertiò
cum esset factum, assurrexit multitudo attonita, manum planam imponens
ori, quo gestu summam admirationem testantur; & inferos esse dicenti
Deo credidit.
MENTAL CHARACTERISTICS; CARE OF THE BODY; FOOD; FEASTS; HOUSEHOLD
UTENSILS; RELIGION AND SUPERSTITIONS.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account