The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
etiam moribus viuente, præsagierant. Omnium prouincialium testimonio,
quotquot multis antè sæculis floruerant, Sagamos hic vnus animi robore,
muneris militaris scientia, clientelarum multitudine, frequentiáque,
potentia, & gloriosi nominis claritudine inter suos, atque ipsos hostes
facilè superauit. Quem celebritatis splendorem perpetuum non potuit,
etiam inter Barbaros, nulla vllius rei doctrina imbutos, consequi,
nisi ex certa fama, adeóque etiam notitia eximiæ in eo vigentis [578]
æquitatis, atque temperantiæ. De temperantia quidem eius, vt prætereà
nihil afferri possit, luculentum sanè fuit, sibi magnoperè moderantis
hominis, documentum, perpetua in Membertouio monogamia, quo in genere
solitarium verè phœnicem Nouo-Francia eum adhuc agnouit. Quod enim
reliqui omnes indigenæ, sed Sagami præsertim, ex vxorum multitudine
stirpis numerosam seriem expetunt summoperè, atque sperant, suæ
vtique potentiæ singulare columen ac firmamentum; id vti more gentis
vsurparet, adduci numquam potuit Membertouius, quòd altiore quadam,
supra vulgus Sagamorum, sapientia perspiceret, grauiora inter discordes
vxores, & earum liberos simultatum, sub eodem tecto, detrimenta
existere, quàm emolumenta opum, & neutiquam consentientis potentiæ.
Sollemne est illi genti, ex superstitioso ritu, quod genus omnes
habent præcipuum, demortuorum neminem suo vnquam nomine appellare,
sed aduentitium cuiuis, ex re nata, indere, quo cum perpetuo inter
commemorandum denotent: quo ex more Henricum Membertouium ab virtutibus
bellicis nuper clarissimum, congruenti eius laudibus nomenclatione,
Magnum Imperatorem, suo idiomate, nuncuparunt.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account