The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
mirificè præ Kadesquito collaudantibus, & ad eam sedem deligendam
magnoperè hortantibus, eius explorandæ cupido nobis incessit; qua
explorata, impenséque probata ab omnibus, totius multitudinis eò
incubuit animus, vt opportuno in colle area excitando ædificio
designaretur. Loco itaque inaugurando Crux erigitur, solum exstruendis
ædibus describitur, iaciendis fundamentis terra effoditur, eodem
nomine, quo subiectus portus, nascens tenuibus exordiis domus Sanctus
Saluator appellatur. Sausseïo cohortis Duci rusticæ rei tam acris cura
principio insederat, vt id vnum cogitaret, cætera negligeret omnia,
exque nimio agriculturæ studio, magnam familiæ partem ab opere fabrili
ad rusticum seuocaret. Mottæus Sausseïo Legatus, Ronseræus Signifer,
Ioubertus ordinum Instructor, cæterique de Cohorte primores erant in ea
sententia, omnibus reliquis posthabitis curis, ædificandum [589] esse
domicilium, eóque conferendas vniuersæ cohortis operas, quoad aduersùm
hostilẽ vim munitionibus cinctum, tutò habitari posset. Quamobrem
ægerrimè ferebant, contubernalium plerosque ab ædificando abductos
arationibus ab Sauseïo adhiberi, apud quem vehementer instabant, vt
omnium manus & studia in ædificationem, vtilius in præsentia vtique
negotium, conuerteret; sed surdo canebatur. Ita variantibus procerum
sententiis atque institutis, exoriebantur contentiones, cuiusmodi
solent inter diffentiẽtes nasci, dum quod quisque optimum censet,
id aliorum consiliis atque cœptis præuertendum putat: fiebatque vt
altercationibus dies ab opera inanes traducerentur. Quam inertiam, &
discordantium iudiciorum obstinationem, rei Christianæ cultuique Diuino
in ea ora valdè infestam, Deus visus est improuiso infortunio voluisse
multare.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account