The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 2: Acadia, 1612-1614
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Sieur Potrincourt's family is the only one here; without the women
we number twenty. We two of the Society have a wooden cabin in
which we can scarcely turn around when we have a table in it.
And everything else is certainly in keeping with our dwelling
and our vocation in life, that is, poverty. God grant that from
these humble beginnings may rise and greatly flourish the work of
salvation; [26] to this we bend all our efforts, though, as we are
but feeble workers, with no great success. What the nature and
extent of this success has been I must now relate, since I have
already treated my third topic, namely, the description of the
state in which we found this vineyard, or rather this wildwood.
PERVENIMVS huc (sicut antè numeratum est) vigesimâ secundâ Maij. Itaque
non multo plus hodie, quàm septem menses hic commorati sumus. Per hoc
igitur tempus, & domi aliqua gesta sunt, & foris. Domi primùm dedimus
operam, vt pro nostris viribus officium Ecclesiasticum ne deesset. Nam
Sacerdos ille, qui huc ante nos aduenerat, à nostro statim aduētu in
Galliam sua ipse sponte & pro veteri desiderio remigrauit. Dominicis
festísque diebus solemnem missam & vesperas decantamus, cohortamur,
& nonnunquam procedimus, ipsis etiam nostrorum siluicolarum pueris
cereos, vrceos, aut aliud quid pium, quando hîc adsunt, præferentibus.
Ita enim paulatim nostris ceremonijs assuescunt. Solemnior ea processio
fuit, qua [27] sanctissimum Sacramentum festo ipsi die cumtulimus. Ipse
enim D. Potrincurtius sedulitatem in eo nostram collaudauit, sicut &
in sacello, quantum potest, in tanta paupertate coornando. Et quoniam
animaduertimus eos, qui antè baptizati essent, vix aliud quidquam cum
baptismate, nisi periculum maius suscepisse, prolectationem illam
proiectionémqʒ ad baptisma quomodocumqʒ offerendum reiecimus, in eóque
perstamus, ne quis adultus ante necessariam suæ fidei professionísque
cognitionem initietur. Ita cùm adhuc ignari linguæ simus, neque
per vllum interpretem enuntiare sacra nostra, aut scriptis mandare
potuerimus, quantacumque in eo sit opera, vti sanè posita est plurima
cursus nimirum Euangelij in his hactenus hæret vadis ac syrtibus.
Id suademus, vt infantes ad nos lustrandi afferantur, quod etiam
DEI beneficio iam cœpit fieri. Duos baptizauimus, & tertiam puellam
circiter nouennem. Hæc puella non magis morbo, quàm esurie neglectúque
contabescebat; solet enim hæc natio facilè desperare medicinam, [28]
& desperatos prorsum abijcere, vt antè dictum est. Ergo hanc ita
depositam à cognatis deposcimus ad baptismum, illi verò perlibenter
eam nobis concedere, non ad baptismum solùm, sed etiam ad voluntatem,
vt quæ, inquiebant, instar iam esset canis mortui. At nos, vt specimen
daremus Christianæ pietatis, in separatum eam transtulimus tuguriolum,
ibíqʒ eam aluimus & curauimus ipsi sedulò, institutámque quantum
extremo periculo conflictanti necesse esset, abluimus aquâ salutari.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account