The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 3: Acadia, 1611-1616
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 3: Acadia, 1611-1616
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
Hic quoque iterum nobis periculum. Volebant ire Angli, ut ante dictum
est, ad habitationem Sanctæ Crucis, etsi in ea nulli tunc habitatores
essent. Sed erat sal ibi relictum. Nemo præter me viam sciebat; atque
ibi me aliquando fuisse Angli norant. Rogant igitur ut eos deducam.
Ego qua possum tergiversari et evadere; sed [11] nihil proficio.
Vident aperte me nolle. Hic nimirum incenditur capitaneus, et eram
jam periculo propior; cum subito sine me ipsi locum reperiunt,
diripiunt et incendunt. Quin etiam per eam occasionem sylvaticum
quemdam comprehenderunt, cujus ductu ad Portum regalem perducti sunt.
Quæ me res periculo majore cum exemerit, aliunde tamen induxit in
majus. Namque direpto et incenso Portu regali (quem nescio quo casu
destitutum a suis repererunt) ecce nescio quis Gallus ex ipsis qui
portum [12] illum regalem deseruerant, accusationem mittit adversum
me; Me videlicet germanum ac naturalem Hispanum esse atque adeo ob
scelera quædam in Gallia commissa, eo redire non audere. Hic capitaneus
jam infensus, nimirum dato iracundiæ colore, proponit suis ecquid
sentiant. Æquumne videatur me in littus ejicere ibique deserere?
Valuit plurium opinio satius esse reducere me in Virginiam, atque ibi
me infelici arbori, quam evaseram ex æquo et legibus, redonare. [13]
Sic tunc evasi; sicque paulo post ad iter in Virginiam regressi sumus.
Sed ecce biduo post tam sæva tempestas accidit, ut distractis navibus
alii quid aliis acciderit nesciamus. Nostræ navis capitaneus postquam
per tres ipse hebdomadas tempestatem sustinuit, jamque sibi plurima
sed aquam maxime deesse vidit, nec esse spem Virginiæ diu repetendæ;
consilium cepit refugiendi ad insulas portugalensium quas terceras
appellant. Hoc capto consilio ego qui parato suspendio exemptus videbar
rursum incido in majus discrimen ac vere majus, quandoquidem socios
hic habebam discriminis. Angli sedecim cum ad insulas [14] illas
appropinquarent cogitare cæperunt actum esse de se si nos sacerdotes
et jesuitæ appareremus. Illico etenim a catholicis Lusitaniæ viris nos
in libertatem vindicaremur. Ipsi contra veluti piratæ ac vexatores
ecclesiasticorum poenas darent. Angebat eos hæc cura. Sed quid agerent?
Nos ne darent in præceps? An occulere nos sufficeret? In hoc æstu et
dubitatione vocat me capitaneus, remque proponit. Dico ei, mihi gravius
malum non esse mortem quam esse aliis occasionem [15] mali. Si placeat
ei nos occulere polliceor ei me latebras bona fide adjuturum. Quid
immisit Deus in ejus mentem ut mihi crederet? Nescio certe; hoc scio
quod si prævidisset pericula in quæ post incidit, non credidisset.
Ergo occuluit nos in fundo navis: tribus hebdomadis solem non vidimus;
sed ei tot difficultates in portu insulæ Faal inciderunt et toties
visitata fuit trium hebdomadarum tempore navis, ut mirum sit quomodo
non simus deprehensi. Sed hoc quoque providit Deus ad majorem laudam
[_sc._ laudem] Societatis: manifeste namque Angli [16] ipsi viderunt
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account