The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 3: Acadia, 1611-1616 — John Shaqi
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 3: Acadia, 1611-1616
History
The Jesuit Relations and Allied Documents, Vol. 3: Acadia, 1611-1616
Canada -- History -- To 1763 (New France); Indians of North America -- Canada; Jesuits -- Missions; Jesuits -- North America
quod si nos aperire ipsosque detegere voluissemus, in nostra id sæpe
manu fuisset. Ipsi met postea sæpe ac coram ministris nostram fidem
collaudarunt in Anglia ipsis admirantibus inimicis veritatis. His
defuncti periculis, Angli constituerunt in Angliam redire potius quam
in Virginiam quæ tanto distabat longius et ad quam repetendam deerant
necessaria omnia. Ita in Angliam tetendimus. Longa fuit navigatio et
varia: tandem caligine ac nubibus decepti recto [17] cursu decidimus
inque Walliam non longe ab Hybernia delati sumus. In Wallia capitaneus
noster cum ad urbem Pembrochium excendisset victus petendi causa
ad certa quædam indicia velut pirata captus est ac detentus. Ille
enim vero ut se liberaret negat se piratam; argumentumque innocentiæ
suæ profert Jesuitas duos quos in navi haberet, quosque si placeat
accersere ex ipsis cognosci posse veritatem. O artificium divinæ
Providentiæ! Erat tunc hyems adulta, et omnia in navi deerant. Ideoque
nisi nobis provisum fuisset et frigore ac malis peribamus. Quid multa?
[18] Extemplo accersuntur Jesuitæ et in urbem mirantibus omnibus
deducuntur. Jubemur pro testimonio dicere. Nos enim vero quæ vera
erant proferimus, capitaneum scilicet nostrum officiarium esse regium
non piratam, et quæ in nos fecisset parendi necessitate magis quam
voluntate fecisse: Ita capitaneus noster liberatus est et nos cum ipso
in urbe usquedum Londino responsum acciperetur perhumaniter retenti
sumus. Diu expectatum est responsum, at nos interea sæpe cum ministris
sæpius cum aliis disputavimus: licebat enim fere [19] omnibus adire
nos; etsi nobis exire domo non licebat. Verum cætera omnia humaniter
ut dixi tribuebant. Pembrochio denique jubemur Londinum navigare. Sed
iter fuit longum. Otiosissimæque intercesserunt moræ quas ne usque
percenseam hoc sufficiat dicere, anglici regis jussu nos ab itinere
abductos esse ad urbem Dueram atque inde Caletum in Galliam missos.
Caleti liberaliter accepti sumus a domino Gubernatore et decano urbis
ac per tres dies recreati; hinc venimus Ambianium ubi nunc sumus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account