Havelok the Dane (Legendary character) -- Romances
Non enim est prætermittendum de quodam Dano generoso ætate juvenili
florente, qui tempore regis Edelfridi casualiter Angliam adiit, qui
a propria patria expulsus per quendam ducem falsissimum, cui pater
ejus illum commiserat ipso moriente et ducem rogavit ut puerum
nutriret usque dum posset Denemarchiæ regnum viriliter gubernare.
Dux vero malitiam machinans juvenem hæredem rectum, Hauelok nomine,
voluit occidisse. Puer vero comperiens aufugit per latibula usque
dum quidam Anglicus et mercator in illis partibus adventaret; nomen
autem mercatoris Grym vocitabatur. Hauelok autem, Grym rogans ut
ipsum in Angliam transvectaret, ipse autem annuens, puerum secum
conduxit et cum eo per aliquot tempus apud Grymesby morabatur.
Tandem ipsum ad curiam regis Edelfridi conduxit et ibi in coquina
regis moratus est.
Rex autem Edelfridus quamdam habuit sororem nomine Orwen et illam
maritavit regi Athelberto, quod conjugium inter duos reges vinculum
amoris catenavit. Rex autem Athelbert terram citra Trentam cum regio
diademate occupavit, cum terra de Northfolk’ et de Southfolk’ et eis
adjacentibus. Rex vero Edelfrid comitatum Lincolniæ et Lyndeseye et
eis spectantibus. Ante maritagium puellæ Orwen illi duo reges semper
debellabant, post matrimonium factum nulla fuit divisio, nec in
familia inter eos nec in dominio.
Rex vero Ethelbert de uxore sua quamdam filiam genuit, nomine
Argentile, pulcherrimam valde. Athelberto obiente, vel ante mortem
ejus, regem rogavit Edelfridum ut filiam suam homini fortissimo ac
validiori totius sui regni in conjugium copularet, nihil doli vel
mali machinans.
Rex autem Adelfrid omnem malitiam ingeminans de conjugio puellæ
malitiose disponens, cogitans se habere unum lixam in coquina sua
qui omnes homines regni sui in vigore et fortitudine superabat, et
juxta votum patris puellæ ad illum hominem fortissimum illam
generosam juvenculam toro maritali copulavit, ob cupiditatem regni
puellæ ipsam ita enormiter maritabat. Hauelok in patria Danemarchiæ
et Argentile in Britannia æquali sorte ad custodiendum deputati
sunt, totum tamen nutu Divino cedebat eis in honorem. Nam Hauelok
post paucos annos regnum Britanniæ adoptus est, et a Saxonibus
tandem occisus et apud le Stonhenge est sepultus. Pater ejus
Kirkeban vocabatur.
This agrees closely with the accounts given above (§ 12 and § 13). The
chief point to be noticed is that this account identifies Edelfrid with
the Æthelfrith son of Æthelric who was king of the Northumbrians from
A.D. 593 to 617, according to the computation of the A.S. Chronicle, and
who was succeeded by Eadwine son of Ælle, who drove out the æthelings or
sons of Æthelfrith. It may be remarked further, that the same Æthelfrith
is called Æluric by Laȝamon, who gives him a very bad character; see
Laȝamon, ed. Madden, vol. iii. p. 195.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account