The Life of Jesus Critically Examined: (4th ed.)Strauss, David Friedrich
Religion
The Life of Jesus Critically Examined: (4th ed.)
Strauss, David Friedrich
Jesus Christ -- Biography; Jesus Christ -- History of doctrines
Nam ut gratulari sibi æquum est auctorem, cujus operi contigit, patriæ
terræ ac linguæ fines transgredi, ita sollicitudo eundem subeat necesse
est, ne, qui domi placuit liber, foris displiceat, aut cujus inter
populares vel adversariorum numero creverat auctoritas, apud exteros
neglectus in obscuro maneat. Solum enim cœlumque vix minore libri quam
plantæ periculo mutant. Et facilius quidem transtuleris opera in illis
rebus versantia, de quibus inter diversas gentes communis quidam aut
certe parum discrepans sensus obtinet: ut, quæ poetæ aut disciplinarum
quas exactas dicunt periti proferunt, inter politiores hujus seculi
nationes fere solent esse communia. Neque tamen vel hoc in librorum
genere plane æquum Germano cum Britannis aut Gallis certamen. Peregrina
enim cum facilius nostra quam illorum et lingua et indoles recipiat,
longe frequentius poetæ quoque illorum in nostram quam nostri in
illorum linguas transferuntur. At Germanicum opus in theologiæ et
philosophiæ quasi confinio versans, si trajicere in Britanniam parat,
ne illa quidem inter utramque gentem sensus et studiorum communione
adjuvatur. Tam diversa enim utrimque via istæ disciplinæ processerunt,
ut in theologia impii, in philosophia superstitiosi Britannis Germani
iidem videamur. Cum iis, qui in Britannia ausi sunt, historias,
Judæorum et Christianorum religione sacratas, examini ut ajunt critico
subjicere, nihil agendum esset, nisi ut Lockii sui atque Humii
principia philosophica, sicut ad reliquas omnes historias, ita ad illas
etiam, quas legibus istis hucusque superstitio subtraxerat, adhiberent:
in Germania ad hoc monstri res degeneraverat, ut superstitioni a
theologorum potissima parte derelictæ philosophia succurreret, critico
ergo non simplex sanæ philosophiæ contra theologorum superstitionem,
sed duplex et contra philosophorum ex sanioribus principiis deductas
ineptas conclusiones, et contra theologorum propter philosophica ista
auxilia ornamentaque inflatam atque induratam superstitionem, certamen
ineundum esset. Ex hoc rei statu proprie Germanico natum opus meum,
nominibus insuper atque opinionibus theologorum ac philosophorum
nostratium refertum, nec scholarum etiam vocabula, quibus nostræ tantum
aures assuevere, satis evitans, a Britannorum usu ingenioque non posse
non abhorrere, tam probe scio, ut de translato in eorum linguam, licet
interpretatio, quantum quidem ejus inspicere potuerim, et accurata et
perspicua sit et librum, quantum in ipsa est, popularibus commendet,
num gaudendum mihi magnopere sit, mehercule nesciam.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account