The Life of Jesus Critically Examined: (4th ed.)Strauss, David Friedrich
Religion
The Life of Jesus Critically Examined: (4th ed.)
Strauss, David Friedrich
Jesus Christ -- Biography; Jesus Christ -- History of doctrines
Accedit, quod a primo libri mei ortu duo lustra, et a recentissima
etiam editione unum jam lustrum intercessit. Ut tum, quum opus
inchoabam, via incedebam, quam pauci ingressi, totam emensus nemo erat,
ita per primum illud lustrum nullæ fere nisi adversariorum voces
audiebantur, principia mea negantium et historiam in Evangeliis vel
meram, vel levissima tantum erroris rumorisve adspersione tinctam
contineri affirmantium, cum quibus non modo non disputandum, sed a
quibus ne discendum quidem quidquam erat, quod ad rem et ad librum vere
emendandum pertineret. Proximo demum lustro viri vestigia mea non
refugientes neque evitantes, sed persequentes, ubi ego substiteram
longius progressi, rem revera juverunt atque promoverunt. Narrationes
in Evangeliis traditas, quas rerum vere gestarum esse persuadere mihi
non potueram, mythorum in modum, qui inter antiquas gentes inveniuntur,
aut in ore populi a minutis initiis coaluisse et eundo crevisse, aut a
singulis, sed qui vere ita evenisse superstitiose in animum induxerant,
fictas esse existimaveram. Quod ut sufficit explicandis plerisque
eorum, quæ dubitationem moventia tribus prioribus Evangeliis
continentur: ita quarti Evangelii auctorem ad tuendas et illustrandas
sententias suas haud raro meras fabulas scientem confinxisse, a Baurio,
theologo Tubingensi doctissimo, nuper ita demonstratum est, ut critici
me judicii rigori religiosius quam verius temperasse intelligam. Dumque
prima a Christo secula accuratius perscrutantur, partes partiumque
certamina, quibus nova ecclesia commovebatur, in apricum proferunt,
narrationum haud paucarum, quas fabulas esse ego bene quidem
perspexeram, sed unde ortæ essent demonstrare non valueram, veram in
illis primæ ecclesiæ motibus originem detegere theologis Tubingensibus
contigit.
Imperfectum igitur opus meum, ut solent rerum initia, non ob hoc tamen,
quod sententiæ deest, timerem, ne a Britannis sperneretur, nisi formæ
etiam illud quod supra dixi peregrinum atque inusitatum accederet. Qui
si suum Hennellium non audiverunt, de iisdem rebus cum Britannis
Britannice agentem, quomodo audient, si quis Germanus surget, cujus
liber cum sua lingua non potuerit cogitandi quoque disputandique morem
prorsus Germanicum exuere? Sed absit omen verbis meis, atque ut pridem
in Germania, ita mox in Britannia jaceat liber hic εἰς πτῶσιν καὶ
ἀνάστασιν πολλῶν καὶ εἰς σημεῖον ἀντιλεγόμενον ὂπως ἂν ἀποκαλυφθῶσιν ἐκ
πολλῶν καρδιῶν διαλογισμοί.
STRAUSS.
Scribebam Heilbronnæ. Med. mens. April a. 1846.
PREFACE TO THE FIRST GERMAN EDITION.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account