The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
Legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus litteris
erudiunt, et faciunt comoedias legere, et mimorum turpia scripta cantare,
de ecclesiasticis forsitan sumptibus eruditos; et quod in corbonam pro
peccato virgo aut vidua, vel totam substantiam suam effundens quilibet
pauper obtulerat, hoc kalendariam strenam, et Saturnalitiam sportulam et
Minervale munus grammaticus, et orator, aut in sumptus domesticos, aut in
templi stipes, aut in sordida scorta convertit.
IX. †396. ASTERIUS OF AMASEA.
[_Sermo adv. Kal. Festum_, in _P. G._ xl. 215.]
Δύο κατὰ ταυτὸν ἑορταὶ συνέδραμον ἐπὶ τῆς χθιζῆς καὶ τῆς ἐνεστώσης
ἡμέρας, οὐ σύμφωνοί τε καὶ ἀδελφοί, πᾶν δὲ τοὐναντίον ἐχθρῶς τε καὶ
ἐναντίως ἔχουσαι πρὸς ἀλλήλας. Ἡ μὲν γὰρ ἐστι τοῦ ἔξωθεν συρφετοῦ, πολὺ
συνάγουσα τοῦ μαμωνᾶ τὸ ἀργύριον ... φιλεῖται μὲν τὸ στόμα, ἀγαπᾶται δὲ
τὸ νόμισμα· τὸ σχῆμα διαθέσεως, καὶ τὸ ἔργον πλεονεξίας ... τὰ δὲ ἄλλα
πῶς ἄν τις εἴποι; μὴ καὶ ἐκκαλυψάμενος γυναικίζεται ὁ ἀριστεύς; κ.τ.λ.
X. 387-430. ST. AUGUSTINE.
[_Sermo_ cxcviii in _P. L._ xxxviii. 1024. In _Sermones_ cxcvi
and cxcvii Augustine also attacks the Calends, but in more
general terms.]
Et modo si solemnitas gentium, quae fit hodierno die in laetitia saeculi
atque carnali, in strepitu vanissimarum et turpissimarum cantionum,
in conviviis et saltationibus turpibus, in celebratione ipsius falsae
festivitatis, si ea quae agunt gentes non vos delectent, congregabimini
ex gentibus.... Qui ergo aliud credit, aliud sperat, aliud amat, vita
probet, factis ostendat. Acturus es celebrationem strenarum, sicut
paganus, lusurus alea, et inebriaturus te: quomodo aliud credis, aliud
speras, aliud amas?... Noli te miscere gentibus similitudine morum
atque factorum. Dant illi strenas, date vos eleemosynas. Avocantur illi
cantionibus luxuriarum, avocate vos sermonibus scripturarum: currunt illi
ad theatrum, vos ad ecclesiam; inebriantur illi, vos ieiunate. Si hodie
non potestis ieiunare, saltem cum sobrietate prandete.... Sed dicis mihi;
quando strenas do, mihi accipio et ego. Quid ergo, quando das pauperi,
nihil accipis?... Etenim illa daemonia delectantur canticis vanitatis,
delectantur nugatorio spectaculo, et turpitudinibus variis theatrorum,
insania circi, crudelitate amphitheatri, certaminibus animosis eorum qui
pro pestilentibus hominibus lites et contentiones usque ad inimicitias
suscipiunt, pro mimo, pro histrione, pro pantomimo, pro auriga, pro
venatore. Ista facientes, quasi thura ponunt daemoniis de cordibus suis.
XI. †400. SEVERIAN.
[_Homilia de Pythonibus et Maleficis_ (Mai, _Spicilegium
Romanum_, x. 222). The author’s name is given as Severian.
A Severian was bishop of Gabala in Syria †400, a prolific
preacher and an opponent of St. Chrysostom in Constantinople.
It seems, however, a little hazardous to ascribe to him a Latin
homily.]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account