The mediaeval stage, volume 2 (of 2)Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
History
The mediaeval stage, volume 2 (of 2)
Chambers, E. K. (Edmund Kerchever)
Drama, Medieval -- History and criticism; Theater -- History -- Medieval, 500-1500
Ecce veniunt dies, ecce kalendae veniunt, et tota daemonum pompa
procedit, idolorum tota producitur officina, et sacrilegio vetusto
anni novitas consecratur. Figurant Saturnum, faciunt Iovem, formant
Herculem, exponunt cum venantibus suis Dianam, circumducunt Vulcanum
verbis haletantem turpitudines suas, et plura, quorum, quia portenta
sunt, nomina sunt tacenda; quorum deformitates quia natura non habet,
creatura nescit, fingere ars laborat. Praeterea vestiuntur homines in
pecudes, et in feminas viros vertunt, honestatem rident, violant iudicia,
censuram publicam rident, inludunt saeculo teste, et dicunt se facientes
ista iocari. Non sunt ioca, sed sunt crimina. In idola transfiguratur
homo. Et, si ire ad idola crimen est, esse idolum quid videtur?... Namque
talium deorum facies ut pernigrari possint, carbo deficit; et ut eorum
habitus pleno cumuletur horrore, paleae, pelles, panni, stercora, toto
saeculo perquiruntur, et quidquid est confusionis humanae, in eorum facie
collocatur.
XII. 408-410. ST. JEROME.
[_Comm. in Isaiam_, lxv. 11 (_P. L._ xxiv. 638).]
_Et vos qui dereliquistis Dominum, et obliti estis montem sanctum meum.
Qui ponitis fortunae mensam et libatis super eam_.... Est autem in
cunctis urbibus, et maxime in Aegypto, et in Alexandria idololatriae
vetus consuetudo, ut ultimo die anni et mensis eorum qui extremus est,
ponant mensam refertam varii generis epulis, et poculum mulso mixtum, vel
praeteriti anni, vel futuri fertilitatem auspicantes. Hoc autem faciebant
Israelitae, omnium simulacrorum portenta venerantes: et nequaquam altari
victimas, sed huiusce modi mensae liba fundebant.
XIII. †412-†465. MAXIMUS OF TURIN.
[_Homilia_ ciii, _de Calendis Gentilium_ (_P. L._ lvii. 491).]
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account