The New Conspiracy Against the Jesuits Detected and Briefly Exposed: with a short account of their institute; and observations on the danger of systems of education independent of religionDallas, Robert Charles
History
The New Conspiracy Against the Jesuits Detected and Briefly Exposed: with a short account of their institute; and observations on the danger of systems of education independent of religion
Dallas, Robert Charles
Jesuits -- Controversial Literature; Jesuits -- History
irreligiosum est, solemniter existimaverit Deo carum et pium, eòque decepta
sit flagitiosiùs, quo diuturnius, ad annos scilicet amplius ducentos, cum
maximo animarum detrimento, sinui suo tantam hærere labem, et maculam
sustinuerit. Huic tanto malo, quod eo longiùs dissimulatum, tanto altiùs
radices agit, viresque acquirit in dies, diutius differre remedium,
justitia, quæ sua cuique asserere et fortiter tueri jubet, et pastoralis
nostra erga ecclesiam sollicitudo non sinit.
Ut igitur tam gravem injuriam à sponsa ecclesia divinitus nobis concredita,
atque etiam ab hac apostolica sede propulsemus, et hujusmodi injustas,
irreligiosasque voces in animarum perniciem, et seductionem, et contra
omnes æqui, bonique rationes longe lateque diffusas, nostrâ authoritate
apostolicâ compescamus; ut clericis regularibus societatis Jesu, id a nobis
pro justitia exigentibus, suus maneat status, eâdem nostrâ authoritate
firmiùs constabilitus; eorumque nunc temporis summè afflictis rebus aliquod
afferamus levamen: ut demum venerabilium fratrum nostrorum episcoporum, qui
ex omnibus regionibus catholicis eandem societatem nobis per litteras {338}
magnopere commendârunt, et ex ea maximas utilitates in suis quisque
dioecesibus se capere profitentur, justis desideriis obsecundemus; motu
proprio, et ex certa scientia, deque apostolicæ potestatis plenitudine,
omnium prædecessorum nostrorum inhærendo vestigiis, hâc nostrâ perpetuò
valiturâ constitutione, eodem modo, ratione et formâ, quibus ipsi
edixerunt, et declarârunt, nos quoque edicimus, et declaramus; institutum
societatis Jesu summopere redolere pietatem et sanctitatem, tum ob
præcipuum finem, quo maxime spectat, defensionem scilicet, propagationemque
catholicæ religionis, tum ob media, quæ adhibet ad ejusmodi finem
consequendum, quod vel ipsa nos hactenus docuit experientia; cum ex eadem
disciplina tam multos ad hanc usque ætatem prodiisse novimus orthodoxæ
fidei propugnatores, sacrosque præcones, qui invicto animi robore terrâ
marique subiêre pericula, ut ad gentes inmanitate barbaras evangelicæ
doctrinæ lumen afferrent, et quotquot idem profitentur laudabile
institutum, partim intentos juventuti religione et bonis artibus erudiendæ,
partim operam dare spiritualibus exercitiis tradendis, partim assiduè
versari in sacramentis præcipuè poenitentiæ et eucharistiæ administrandis
et ad eorum frequentiorem usum fidelibus excitandis; tum homines in agris
degentes divini verbi pabulo recreare; ac propterea idem institutum
societatis Jesu ad hæc eximia perpetranda, divinâ providentiâ, excitatum,
ipsi quoque approbamus, et prædecessorum nostrorum approbationes ejusdem
instituti apostolicâ auctoritate nostrâ confirmamus: vota, quibus iidem
clerici regulares societatis Jesu juxta idem eorum institutum se devovent
Deo, grata illi et accepta esse declaramus: spiritualia exercitia, {339}
quæ ab iisdem clericis regularibus traduntur fidelibus à mundi strepitu
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account