The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Itaque hoc regnum Abchaz ad occidentem sui iungitur regno Turciæ, quod in
longo et lato valdè extensum multas continet prouincias scilicet Iconiæ,
Cappadociæ, Sauræ, Brike, Besicon, Patan, et Gennoch; hij omnes Turci, cum
tota Syria et Arabia vsque ad Galliziam Hispaniæ, subsunt Imperatori
Babyloniæ Soldano, et sunt in singulis prouinciis et regionibus ciuitates
magnæ, ac multæ nimis. Consequentèr huic regno Turciæ ad Occidentem sui in
ciuitate Cathasa [Marginal note: Vel Sathata.] iungitur per mare Greciæ
superior pars potestatis Imperatoris Constantinopolitani, et quasi ad
Aquilonem contiguatur regno Syriæ: cuius vna prouincia est terra
promissionis, prout hoc satis dictum est suprà. Sunt et aliæ terre, et
Insulæ, et patriæ latæ, et spatiosæ, continentes in se multa regna, et
reges, et gentes diuersas, de quibus nunc per singula pertractare non est
consilij.
Ad supradictam Chaldæam iungitur Mesopotamia, et minor Armenia, et velut ad
Austrum eius Æthiopia, Mauritania, Lybia alta et bassa, et Nubia.
[Sidenote: Extensio Imperij Grand Can.] Excepto ergò duntaxat districtu
Imperij Persiæ, et potestate Soldani, omnes sæpè pertractatæ terræ,
regiones, regna et Insulæ descendendo tam par Aquilonem, quam ad Austrum à
prouincia Cathay, vsque ad Christianitatem sunt de Imperio Tartariæ Grand
Can. [Sidenote: Distantia à Roma ad Cathayam per Institores.] Et notandum
de spacio distantiæ, quod institores de Roma, vel Venetia festinantes tam
per terras, quàm per mare, expendunt de tempore 11. menses, et quandoque
duodecim, priusquam in Cathay valeant peruenire.
Hijs itaque visis describam saltem aliquas à prouincia Cathay in orientem
terras Imperij Tartarorum. [Sidenote: Cadilla Regio orientalior Cathay.
Angli nostri hanc bestiolam nuper viderunt in Persia.] Illic habetur regio
Cadilla spaciosa multum, simul et speciosa: crescunt namque in ea fructus
ad quantitatem magnorum Cawardorum, in quibus inuenitur vna bestiola, in
carne et sanguine ad formam agnelli absque lana, et manducatur totus
fructus cum bestiola. Sunt et alij plures diuersi fructus, quorum penes nos
non est respectus nec vsus. Nam et sunt ibi nonnullæ speciales vites
ferentes botros incredibiliter magnos, quorum vnum vix virilis vir valet in
hasta portare.
Et deinde in meridiem per aliquas diætas, potest perueniri ad primas Caspiæ
alpes, quæ descendendo descendunt vsque ad Amazoniam, insulam mulierum, de
qua tractatum est. Inter has Alpes retinetur maxima multitudo Iudæorum
decem tribum Israel, per Dei voluntatem ita inclusa, vt in copiosa
numerositate non possint à nostra parte exire, quamuis aliqui pauci
nonnunquam sunt visi transisse. Haberent autem competentem exitum circa
insulam Amazoniæ, sed illum diligenter regina obseruat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account