The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Bacchariæ Regnum vel Boghariæ.] Porrò de regione Cadilla in
orientem venitur ad regnum Backariae, in qua mali et multum crudeles
habitant homines, nec est securum itinerare per illam, quòd ad modicam
occasionem (si Deus non conseruaret) occiderent viatorem et manducarent.
[Sidenote: Arbor Lanifera.] Illic sunt arbores ferentes lanam velut ouium,
ex qua texunt pannos ad vestimenta. Hypocentauri sunt ibi pro media
superiori parte in forma humana, et pro inferiori figura equorum, seu
taurorum, venantes in terris, et piscantes in aquis quod comedunt, et super
omnia carnes hominum, quos capere possunt. [Sidenote: Gryphones, de quibus
Paulus Venetæ] Nec non et gryphi illic apparent pro media posteriori parte
in forma leonis, pro anteriori in forma aquilæ. Sed sciatis, corpus magni
gryphi maius esse octo leonibus de partibus istis. Nam postquam equum,
bouem vel hominem, etiam asinum occiderit, leuat et asportat pleno volatu:
tanquam cornua bouis aut vaccae sunt illi vngulæ, de quibus etiam fieri
solent ciphi ad bibendum, qui plurimùm reputantur preciosi. Fiunt quóque de
pennis alarum eius arcus rigidi, et fortes ad iaciendum missilia et
sagittas. Ad istius regni Baccariae extremitates in Orientum finitur terra
potestatis Grand Can: Et iungitur ei terra potestatis magni Imperatoris
Indiæ, qui semper vocatur Præsbyter Ioannes. Notandum, quoties per
prouincias totius Imperij Grand Can, quicquam accidit, quod Imperatorem non
oportet latere, confestim mittuntur per reges aut barones nuncij in
dromedarijs aut equis, qui celerrimè festinant ad certa hospitia, ad hoc
ipsum, velut ábsque numero per imperium instituta: Isque nuncius hospitio
appropinquans, et cornu resonans, dum auditor paratur minicius alter, qui
de manu suscipiens literas, per recentem dromedarium festinat ad aliud
hospitium, et sic in breui tempore perferuntur rumores ad curia aures.
[Sidenote: Cursores, Chidibo Tartaricè dicti.] Similique modo nuncij
pedites permutantur de hospitio in hospitium, vt citiùs percipiatur
negocium huius nuncij: appellantur sua lingua Chidibo.
[Sidenote: Charita Mandeuilli.] Ergò per præmissa satis elucet magnam esse
nobilitatem, potestatem, reuerentiam, et dominationem Imperatoris Tartariæ
Grand Can de Cathay, et quòd nullus ab ista parte Imperator nec Persiæ, nec
Babylonia, nec Greciæ, sed nec Romæ est illi comparandus. Vndè et multum
miserandum est, quia ipse cùm toto Imperio nec est fide Catholica
illustratus, nec salutari lauachro regeneratus: et hoc oremus vt in breui
eueniat, per Iesum Christum Dominum nostrum.
Explicit pars secunda huius opens.
The English Version.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account