The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
clàm fugit, et sic euasit.
De miraculis quatuor fratrum occisorum
Est autem consuetudo in terra illa, quòd corpora mortua non traduntur
sepulturæ, sed in campis dimittuntur, et ex calore Solis citò resoluuntur,
et sic consumantur: Corpora autem trium fratrum praedictorum per 14. dies
illic in fuerore Solis iacuerunt, et ita recentia et redolentia inuenta
fuerunt sicut illa die quandò martirizati erant: quod videntes Christiani
qui in illa terra habitabant, praedicta corpora ceperunt, et honorificè
sepelierunt. Ego autem Odoricus audiens factum et martyrium illorum
fratrum, iui illuc, et corpora eorum effodi, et ossa omnia mecum accepi, et
in pulchris towallijs colligaui, et in Indiam superiorem ad vnum locum
fratrum nostrorum ea deportaui, habens mecum socium, et vnum famulum. Cum
autem essemus in via, hospitabamus in domo cuiusdam hospitarij, et ipsa
ossa capiti meo supposui, et dormiui: Et dùm dormirem domus illa à
Saracenis subitò accendebatur, vt me cum domo comburerent. Domo autem sic
accensa, socius meus et famulus de domo exierunt, et me solum cum ossibus
dimiserunt, qui videns ignem supra me, ossa accepi et cum illis in angulos
domus recollegi. Tres autem anguli domus statim combusti fuerunt, angulo in
quo steti cum ossibus saluo remanente: Supra me autem ignis se tenuit in
modum aeris lucidi, nec descendit quamdiu ibi persistebam; quàm citò autem
cum ossibus exiui, statim tota pars illa sicut aliæ priores igne consumpta
est, et multa alia loca circumadiacentia combusta sunt. Aliud miraculum
contigit, me cum ossibus per mare proficiente ad ciuitatem Polumbrum vbi
piper nascitur abundantèr, quia nobis ventus totaliter defecit: quapropter
venerunt Idolatræ adorantes Deos suos pro vento prospero, quem tamen non
obtinuerunt: Tunc Saraceni suas inuocationes, et adorationes laboriose
fecerunt, sed nihil profecerunt: Et praeceptum est mihi et socio meo vt
orationes funderemus Deo nostro: Et dixit rector nauis in Armenico mihi,
quod alij non intelligerent: quòd nisi possemus ventum prosperum à Deo
nostro impetrare, nos cum ossibus in mare proijcerent: Tunc ego et socius
fecimus orationes, vouentes multas missas de beata virgine celebrare, sic
quòd ventum placeret sibi nobis impetrare. Cum autem tempus transiret, et
ventus non veniret, accepi vnum de ossibus, et dedi famulo, vt ad caput
nauis iret, et clàm in mare proijceret; quo proiecto statim affuit ventus
prosper qui nunquam nobis defecit, vsquequò peruenimus ad portum, meritis
istorum martyrum cum salute. Deinde ascendimus aliam nauem vt in Indiam
superiorem iremus; Et venimus ad quandam ciuitatem vocatam Carchan in qua
sunt duo loca fratrum nostrorum, et ibi reponere istas reliquias volebamus.
In naui autem illa erant plus 700. mercatores et alij: Nunc illi Idolatræ
istam consuetudinem habebant, quòd semper antequàm ad portum applicuerint,
totam nauem perquirerent, si isti aliqua ossa mortuorum animalium
inuenirent, qui reperta statim in mare proijcerent, et per hoc bonum portum
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account