The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
attingere, et mortis periculum euadere crederent. Cùm autem frequentèr
perquirerent, et illa ossa frequenter tangerent, semper oculi delusi
fuerunt, sic quòd illa non perpenderunt; et sic ad locum fratrum
deportauimus cum omni reuerentia, vbi in pace requiescunt; vbi etiam inter
idolatras Deus continuè miracula operatur. Cum enim aliquo morbo grauantur,
in terra illa vbi fratres passi sunt ipsi vadunt; et de terra vbi corpora
sanguinolenta iacuerunt sumunt quam abluunt, et ablutionem bibunt, et sic
ab infirmitatibus suis liberantur.
Quo modo habetur Piper, et vbi nascitur.
[Sidenote: Malabar.] Vt autem videatur quo modo habetur piper, sciendum
quòd in quodam imperio ad quod applicui, nomine Minibar, nascitur, et in
nulla parte mundi tantum, quantum ibi; Nemus enim in quo nascitur, continet
octodecim dietas, et in ipso nemore sunt duæ ciuitates vna nomine
Flandrini, alia nomine Cyncilim: In Flandrina habitant Iudaei aliqui et
aliqui Christiani, inter quos est bellum frequenter, sed Christiani vincunt
Iudaeos semper: In isto nemore habetur piper per istum modum. Nam primò
nascitur in folijs olerum, quæ iuxta magnas arbores plantantur, sicut nos
ponimus vites; et producunt fructum, sicut racemi nostri producunt vuas;
sed quandò maturescunt sunt viridis coloris, et sic vindemiantur vt inter
nos vindemiantut vuæ, et ponuntur grana ad solem vt desiccentur: quæ
desiccata reponuntur in vasis terreis, et sic fit piper, et custoditur. In
isto autem nemore sunt flumina multa in quibus sunt Crocodili multi, et
multi alij serpentes sunt in illo nemore, quos homines per stupam et paleas
comburunt, et sic ad colligendum piper securé accedunt. [Sidenote:
Polumbrum ciuitas. Adoratio bouis.] A capite illius nemoris versus meridiem
est ciuitas Polumbrum in qua maxima mercimonia cuiuscunque generis
reperiuntur Omnes autem de terra illa bouem viuum sicut Deum suum adorant,
quem 6. annis faciunt laborare, et in septimo faciunt ipsum quiescere ab
omni opere; ponentes ipsum in loco solemni, et communi, et dicentes ipsum
esse animal sanctum. Hunc autem ritum obseruant: quolibet mane accipiunt
duas pelues de auro, vel de argento, et vnam submittunt vrinæ bouis, et
aliam stercori, de vrina lauant sibi faciem et oculos, et omnes 5. sensus:
de stercore verò ponunt in vtròque oculo, posteà liniunt summitates
genarum, et tertiò pectus, et ex tunc dicunt se sanctificatos pro toto die
illo: et sicut facit populus, ita etiam facit rex et regina. Isti etiam
aliud idolum mortuum adorant, quod in medietate vna superior est homo, et
in alia est bos, et iliud idolum dat eis responsa, et aliquotièns pro
stipendio petit sanguinem, 40. virginum: et ideo homines illius regionis
ita vouent filias suas et filios, sicut Christiani aliqui alicui religioni,
vel sancto in coelis. Et per istum modum immolant filios et filias, et
multi homines per istum ritum moriuntur ante idolum illud, et multa alia
abominabilia facit populus iste bestialis, et multa mirabilia vidi inter
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account