The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
eos quæ nolui hic inserere. [Sidenote: Combustio mortuorum.] Aliam
consuetudinem vilissimam habet gens illa: Nam quamdo homo moritur,
comburunt ipsum mortuum, et si vxorem habet, ipsam comburunt viuam, quia
dicunt quod ipsa ibit in aratura, et cultura cum viro suo in alio mundo: si
autem vxor illa habeat liberos ex viro suo, potest manere cum eis si velit
sine verecundia et improperio, communiter tamen omnes praeeligunt comburi
cum marito; si autem vxor praemoriatur viro, lex illa non obligat virum,
sed potest aliam vxorem ducere. Aliam consuetudinem habet gens illa, quòd
foeminæ ibi bibunt vinum, et homines non: foeminæ etiam faciunt sibi radi
cilia, et supercilia, et barbam, et homines non: et sic de multis alijs
vilibus contra naturam sexus eorum. [Sidenote: Mobar regnum vel Maliapor.]
Ab isto regno iui decem dietas ad iliud regnum dictum Mobar, quod habet in
se multas ciuitates, et in illo requiescit in vna ecclesia corpus beati
Thomæ Apostoli, et est ecclesia illa plena idolis, et in circuitu ecclesiæ
simul Cononici viuunt in 15 domibus Nestoriani, id est, mali Christiani, et
schismatici.
De quodam idolo mirabili, et de quibusdam ritibus eorum.
In hoc regno est vnum Idolum mirabile, quod omnes Indi reuerentur: et est
statura hominis ita magni, sicut noster Christophorus depictus, et est
totum de auro purissimo et splendidissimo, et circa collum habet vnam
chordulam sericam cum lapidibus pretiosissimis, quorum aliquis valet plus
quàm vnum regnum: Domus idoli est tota de auro, scilicet in tecto, et
pauimento, et superficie parietum interius et exterius. Ad illud idolum
peregrinantur Indi, sicut nos ad S. Petrum: Alij veniunt cum chorda ad
collum, alij cum manibus retro ligatis, alij cum cultello in brachio vel
tibia defixo, et si post peregrinationem fiat brachium marcidum, illum
reputant sanctum, et benè cum Deo suo. Iuxta ecclesiam illius idoli est
lacus vnus manufactus, et manifestus, in quem peregrini proijciunt aurum et
argentum, et lapides pretiosos in honorem Idoli, et ad ædificationem
ecclesiæ suæ, et ideo quando aliquid debet ornari, vel reparari, vadunt
homines ad hunc lacum, et proiecta extrahunt: die autem annua
constructionis illius idoli, rex et regina, cum toto populo et omnibus
peregrinis accedunt, et ponunt illud idolum in vno curru pretiosissimo
ipsum de ecclesia educentes cum Canticis, et omni genere musicorum, et
multae virgines antecedunt ipsum binæ et binæ, processionaliter combinatæ
modulantes: [Sidenote: Crudelissima Satanæ tyrannis, et carnificina.]
Peregrini etiam multi ponunt se sub curru, vt transeat Deus supra eos; et
omnes super quos currus transit, comminuit, et per medium scindit, et
interficit, et per hoc reputant se mori pro deo suo, sanctè et securè: et
in omni anno hoc modo moriuntur in via sub idolo plusquam 500. homines,
quorum corpora comburuntur, et cineres sicut reliquiæ custodiuntur, quia
sic pro Deo suo moriuntur. Alium ritum habent, quando aliquis homo offert
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account