The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
se mori pro deo suo, conueniunt omnes amici eius et parentes cum
histrionibus multis, facientes sibi festum magnum, et post festum appendunt
collo eius 5 cultellos acutissimos ducentes eum ante idolum, quo cum
peruenerit, sumit vnum ex cultellis, et clamat alta voce, pro deo meo
incido mihi de carne mea, et frustum incisum proijcit in faciem idoli:
vltima vero incisione per quam seipsum interficit, dicit, me mori pro deo
meo permitto, quo mortuo corpus eius comburitur, et sanctum fore ab omnibus
creditur. Rex illius regionis est ditissimus in auro et argento, et gemmis
pretiosis; ibi etiam sunt margaritæ pulchriores de mundo. Indè transiens
iui per mare oceanum versus meridiem per 50 dietas ad unam terram vocatam
Lammori, in qua ex immensitate caloris, tam viri quam foeminæ omnes
incedunt nudi in toto corpore: Qui videntes me vestitum, deridebant me,
dicentes Deum, Adam et Euam fecisse nudos. In illa regione omnes mulieres
sunt communes, ita quod nullus potest dicere, haec est vxor mea, et cùm
mulier aliqua parit filium vel filiam dat cui vult de hijs qui
concubuerunt: Tota etiam terra illius regionis habetur in communi, ita quod
non meum et tuum in diuisione terrarum, domos tamen habent speciales:
Carnes humanæ quando homo est pinguis ita benè comeduntur, sicut inter nos
bouinæ: et licet gens sit pestifera, tamen terra optima est, et abundat in
omnibus bonis, carnibus, bladis, riso, auro, argento, et lignis Aloe,
canfari, et multis alijs. Mercatores autem cum accedunt ad hanc regionem
ducunt secum homines pingues vendentes illos genti illius regionis, sicut
nos vendimus porcos, qui statim occidunt eos et comedunt. [Sidenote:
Simoltra vel Samotra.] In hac insula versus meridiem est aliud regnum
vocatum Symolcra, in quo tam viri quam mulieres signant se ferro calido in
facie, in 12. partibus, Et hij semper bellant cum hominibus nudis in alia
regione. Vltra transiú ad aliam insulam quæ vocatur Iaua cuius ambitus per
mare est trium millium milliarium, et rex illius insulæ habet sub se 7.
reges coronatos, et haec insula optimè inhabitatur, et melior secunda de
mundo reputatur. In ea nascuntur in copia garyophylli, cubibez, et nuces
muscatæ: et breuiter omnes species ibi sunt, et maxima abundantia omnium
victualium praeterquam vini. Rex illius terræ habet palatium nobilissimum
inter omnia quæ vidi altissime stat, et gradus et scalas habet altissimos,
quorum semper vnus gradus est aureus, alius argenteus: Pauimentum vero vnum
laterem habet de auro, alium de argento. Parietes vero omnes interius sunt
laminati laminis aureis, in quibus sculpti sunt Equites de auro habentes
circa caput circulum aureum plenum lapidibus pretiosis: Tectum est de auro
puro. Cum isto rege ille magnus Canis de Katay frequenter fuit in bello:
Quem tamen semper ille Rex vicit et superauit.
De arboribus dantibus farinam, et mel, et venenum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account