The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Iuxta istam Insulam est alia contrata vocata Panten, vel alio nomine
Tathalamasim, [Marginal note: Vel Malasmi.] et Rex illius contratæ multas
insulas habet sub se. In illa terra sunt arbores dantes farinam, et mel, et
vinum, et etiam venenum periculosius quod sit in mundo, quia contra illud
non est remedium, nisi vnum solum, et est illud. Si aliquis illud venenum
sumpsisset, si velit liberari, sumat stercus hominis et cum aqua temperet,
et in bona quantitate bíbat, et statim fugat venenum faciens exire per
inferiores partes. Farinam autem faciunt arbores hoc modo, sunt magnæ et
bassæ, et quandò inciduntur cum securi propè terram, exit de stipite liquor
quidam secut gummæ, quem accipiunt homines et ponunt in sacculis de folijs
factis, et per quindecim dies in sole dimittunt, et in fine decimi quinti
diei ex isto liquore desiccato fit farina, quam primò ponunt in aqua maris,
posteà lauant eam cum aqua dulci, et fit pasta valdè bona et odorifera, de
qua faciunt cibos vel panes sicut placet eis. De quibus panibus ego comedi,
et est panis exterius pulcher, sed interius aliquantulum niger. [Sidenote:
Mare quod semper currit versus meridiem.] In hac contrata est mare mortuum
quod semper currit versus meridiem, in quod si homo ceciderit, nunquam
posteà comparet. In contrata illa inueniuntur Cannæ longissimæ plures
passus habentes quàm 60 et sunt magnæ vt arbores. Aliæ etiam Cannæ sunt ibi
quæ vocantur Cassan quæ per terram diriguntur vt gramen, et in quolibet
nodo earum ramuli producuntur qui etiam prolongantur super terram per vnum
miliare ferè: in hijs Cannis reperiuntur lapides, quorum si quis vnum super
se portauerit, hon poterit incidi aliquo ferro, et ideò, communiter homines
illius contratæ portant illos lapides super: Multi etiam faciunt pueros
suos dum sunt parui incidi in vno brachio, et in vulnere ponunt vnum de
illis lapidibus, et faciunt vulnus recludere se per vnum puluerem de quodam
pisce, cuius nomen ignoro, qui puluis statim vulnus consolidat et sanat: et
virtute illorum lapidum communitèr isti homines triumphant in bellis, et in
mari, nec possent isti homines laedi per aliqua arma ferra: Vnum tamen
remedium est, quod aduersarij illius gentis scientes virtutem lapidum,
prouident sibi propugnacula ferrea contra spicula illorum, et arma venenata
de veneno arborum, et in manu portant palos ligneos accutissimos et ita
duros in extremitate sicut esset ferrum: Similitér sagittant cum sagittis
sino ferro, et sic confundunt aliquos et perforant inermes ex lapidum
securitate. [Sidenote: Vela ex arundinibus facta.] De istis etiam Cannis
Cassan faciunt sibi vela pro suis nauibus et domunculas paruas, et multa
sibi necessaria. [Sidenote: Campa.] Inde recessi per multas dietas ad aliud
regnum vocatum Campa, pulcherrimum, et opulentissimum in omnibus
victualibus. Cuius rex quamdo fui ibi tot habuit vxores, et alias mulieres,
quod de illis 300. filios et filias habuit. Iste rex habet decies millesies
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account