The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
et quatuor elephantum domesticorum, quos ita facit custodiri sicut inter
nos custodiunt boues, vel greges in pascuis.
De multitudine Piscium, qui se proijciunt in aridam.
In hac contrata vnum mirabile valde reperitur, quod vnaquaeque generatio
piscium in mari ad istam contratam venit in tanta quantitate, quod per
magnum spatium maris nil videtur nisi dorsa piscium, et super aridam se
proijciunt quando prope ripam sunt, et permittunt homines per tres dies
venire, et de illis sumere quantum placuerint, et tunc redeunt ad mare:
Post illam speciem per illum modum venit alia species, et offert se, et sic
de omnibus speciebus, semel tamen tantum hoc faciunt in anno. Et quaesiui à
gente illa quomodo et qualiter hoc possit fieri? responderunt quod hoc modo
pisces per naturam docentur venire, et imperatorem suum reuereri.
[Sidenote: Testitudines magnæ.] Ibi etiam sunt testudines ita magnæ sicut
est vnus furnus, et multa alia vidi quæ incredibilia forent, nisi homo illa
vidisset. In illa etiam contrata homo mortuus conburitur, et vxor viua cum
eo, sicut superius de alia contrata dictum est, quia dicunt homines illi
quod illa vadit ad alium mundum ad morandum cum eo, ne ibi aliam vxorem
accipiat. [Sidenote: Moumoran.] Vltra transiui per mare Oceanum versus
meridiem, et transiui per multas contratas et insulas, quarum vna vocatur
Moumoran, et habet in circuitu 2000. milliaria, in qua homines portant
facies caninas et mulieres similitèr, et vnum bouem adorant pro Deo suo, et
ideo quilibet vnum bouem aureum vel argenteum in fronte portat: Homines
illius contratæ et mulieres vadunt totaliter nudi, nisi quod vnum pannum
lineum portant ante verenda sua. Homines illius regionis sunt maximi et
fortissimi, et quia vadunt nudi, quando debent bellare, portant vnum scutum
de ferro, quod cooperit eos à capite vsque ad pedes, et si contingat eos
aliquem de aduersarijs capere in bello qui pecunia non possit redimi,
statim comedunt eum; si autem possit se redimere pecunia, illum abire
permittunt: Rex eorum portat 300. margaritas ad collum suum maximas et
pulcherrimas, et 300. orationes omni die dicit Deo suo: Hic etiam portat in
digito suo vnum lapidem longitudinis vnius spansæ, et dum habet illum
videtur ab alijs quasi vna flamma ignis, et ideò nullus audet sibi
appropinquare, et dicitur quòd non est lapis in mundo pretiosior illo.
Magnus autem imperator Tartarorum de Katai, nunquam vi, nec pecunia, nec
ingenio illum obtinere potuit, cùm tamen circa hoc laborauerit.
De Insula Ceilan, et de monte vbi Adam planxit Abel filium suum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account