The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
[Sidenote: Ceilan insula.] Transiui per aliam insulam vocatam Ceilan, quæ
habet in ambitu plusquam duo millia milliaria, in qua sunt serpentes quasi
infiniti, et maxima multitudo leonum, vrsarum, et omnium animalium
rapacium, et siluestrium, et potissimè elephantum. In illa contrata est
mons maximus, in quo dicunt gentes illius regionis quod Adam planxit Abel
filium suum 500. annis. In medio illius montis est planicies pulcherrima,
in qua est lacus paruus multum habens de aqua, et homines illi dicunt aquam
illam fuisse de lachrymis Adæ et Euæ, sed probaui hoc falsum esse, quia
vidi aquam in lacu scaturire: haec aqua plena est hirudinibus et
sanguisugis, et lapidibus pretiosis; istos lapides rex non accepit sibi,
sed semel vel bis in anno permittit pauperes sub aqua ire pro lapidibus, et
omnes quot possunt colligere illis concedit, vt orent pro anima sua. Vt
autem possint sub aqua ire accipiunt lymones, et cum illis vngunt se valdè
benè, et sic nudos se in aquam submergunt, et sanguisugæ illis nocere non
possunt. Ab isto lacu aqua exit et currit vsque ad mare, et in transitu
quando retrahit se, fodiuntur Rubiæ, et adamantes, et margaritæ, et aliæ
gemmæ pretiosæ: vndè opinio est quod rex ille magis abundat lapidibus
pretiosis, quàm aliquis in mundo. In contrata illa sunt quasi omnia genera
animalium et auium; et dixerunt mihi gentes illæ quod animalia illa nullum
forensem inuadunt, nec offendunt, sed tantum homines illius regionis. Vidi
in illa insula aues ita magnas sicut sunt hic anseres, habentes duo capita,
et alia mirabilia quæ non scribo. [Sidenote: Bodin Insula.] Vltra versus
meridiem transiui, et applicui, ad insulam quandam quæ vocatur Bodin, quod
idem est quod immundum in lingua nostra. In ea morantur pessimi homines,
qui comedunt carnes crudas, et omnem immunditiam faciunt quæ quasi
excogitari non poterit; nam pater comedit filium et filius patrem, et
maritus vxorem, et è contrario, et hoc per hunc modum: si pater alicuius
infirmetur, filius vadet ad Astrologum sacerdotem, scz. rogans eum quod
consulat Deum suum, si pater de tali infirmitate euadet, vel non. Tunc ambo
vadunt ad idolum aureum, vel argenteum, facientes orationes in hac forma.
Domine, tu es Deus noster, te adoramus, et rogamus vt nobis respondeas,
debetnè talis à tali infirmitate mori vel liberari? Tunc Daemon respondet,
et si dicat, viuet, filius vadit et ministrat illi vsque ad plenam
conualescentiam: Si autem dicat, morietur, Sacerdos ibit ad eum, et vnum
pannum super os eius ponet, et suffocabit eum, et ipsum mortuum incidet in
frusta, et inuitabuntur omnes amici, et parentes eius ad comedendum eum cum
canticis, et omni laetitia, ossa tamen eius honorificè sepelient. Cum autem
ego eos de tali ritu reprehendi, quaerens causam: Respondit vnus mihi, hoc
facimus ne vermes carnes eius comedant, tunc eius anima magnam poenam
sustinerit, nec poteram euellere eos ab isto errore: et multæ aliæ
nouitates sunt ibi, quas non crederent, nisi qui viderent. Ego autem coram
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account