The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part IIHakluyt, Richard
History
The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09: Asia, Part II
Hakluyt, Richard
Discoveries in geography -- English; Voyages and travels
Deo nihil hic refero, nisi illud de quo certus sum sicut homo certificari
poterit. De ista insula inquisiui à multis expertis, qui omnes vno ore
responderunt mihi, dicentes, quod ista India 4400. insulas continet sub se,
siue in se, in qua etiam sunt 64. reges coronati, et etiam dicunt quod
maior pars illius insulæ benè inhabitatur. Et hic istius Indiæ facio finem.
De india superiori, et de Prouincia Manci.
In primis refero, quòd cum transirem per mare Oceanum per multas dietas
versus Orientem, perueni ad illam magnam prouinciam Manci, quæ India
vocatur à Latinis. De ista India superiori inquisiui à Christianis,
Saracenis, idolatris, et omnibus, qui officiales sunt domini Canis magni,
qui omnes vno ore responderunt, quod hæ prouincia Manci habet plusquam
2000, magnarum ciuitatum, et in ipsa est maxima copia omnium victualium,
puta, panis, vini, risi, carnium, piscium, &c. Omnes homines istius
prouinciæ sunt artifices et mercatores, qui pro quacunque penuria, dummodo
proprijs manibus iuuare se possent per labores, nunquam ab aliquo
eleemosynam peterent. Viri istius prouinciæ sunt satis formosi, sed
pallidi, et rasas et paruas barbas habentes; foeminæ vero sunt pulcherrimæ
inter omnes do mundo. Prima ciuitas ad quam veni de ista India vocatur
Ceuskalon, [Marginal note: Vel Ceuscala.] et distat à mari per vnam dietam,
positaque est super flumen, cuius aqua propè mare cui contignatur, ascendit
super terram per 12. dietas. Totus populus illius Indiæ idolatrat. Ista
autem ciuitas tantum nauigium habet, quod incredibile foret nisi videnti.
[Sidenote: Hi sunt alcatrarsi vel onocratoli.] In hac ciuitate vidi quod
300. libræ de bono et recenti zinzibero habentur pro minori quam pro vno
grosso: Ibi sunt anseres grossiores et pulchriores, et maius forum de
illis, quam sit in mundo, vt credo, et sunt albissimi sicut lac, et habent
vnum os super caput quantitatis oui, et habet colorem sanguineum, sub gula
habent vnam pellem pendentem semipedalem: Pinguissimi sunt, et optimi fori:
et ita est de anatibus, et gallinis, quæ magnæ sunt valdé in illa terra
plusquam duæ de nostris. Ibi sunt serpentes maximi, et capiuntur et a gente
illa comeduntur: vnde qui faceret festum solemne, et non daret serpentes,
nihil reputaret se facere; breuiter in hac ciuitate sunt omnia victualia in
maxima abundantia. Indè transiui per ciuitates multas, et veni ad ciuitatem
nomine Kaitan, [Marginal note: Vel Zaiton.] in qua fratres Minores habent
duo loca, ad quæ portaui de ossibus fratrum nostrorum pro fidi Christi
interfectorum, de quibus supra. In hac est copia omnium victualium pro
leuissimo foro, haec ciuitas ita magna est, sicut bis Bononia, et in ea
multa monasteria religiosorum, qui omnes idolis seruiunt. In vno autem
istorum monasteriorum ego fui, et dictum est mihi quòd inerant 3000.
religiosorum habentium 11000. idoloram, et vnum illorum, quod quasi paruum
inter caetera mihi videbatur, est ita magnum sicut Christophorus noster.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account